Chapter 3 of 8 · The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents by Nicholas Oresme
Latin Text
CAPITULUM I
Propter quid moneta sit inuenta
Quando diuidebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum.1 Inde multiplicati sunt homines super terram, et possessiones prout expedie-bat diuise sunt. Ex hoc autem contigit, quod unus habuit de una re ultra suam necessitatem, alius uero de eadem habuit parum aut nichil, et de alia re econtrario fuit, sicut forsan pastor habundauit ouibus et pane indiguit, et agricola econuerso. Una eciam regio superhabun-dauit in uno, et defecit in alio. Ceperunt ergo homines mercari sine moneta, et dabat unus alteri ouem pro frumento, et alius de labore suo pro pane uel lana, et sic de aliis rebus. Quod adhuc longo postea tempore fuit in quibusdam ciuitatibus institutum, prout narrat Iustinus. Sed cum in huiusmodi permutacione et trans-portacione rerum multe difflcultates acciderent, sub-tiliati sunt homines usum inuenire monete, que esset instrumentum permutandi adinuicem naturales diuicias, quibus de per se subuenitur 2 humane necessitati. Nam ipse pecunie dicuntur artificiales diuicie; contingit enim hiis habundantem mori fame, sicut exemplificat Aris-totiles de rege cupido, qui orauit ut quicquid ipse tangeret, aurum esset; quod dii annuerunt, et sic fame periit, ut dicunt poete; quoniam per pecuniam non immediate succurritur indigencie uite, sed est instrumentum artificialiter adinuentum pro naturalibus diui-ciis leuius permutandis. Et absque alia probacione clare potest patere quod nummisma est ualde utile bone communitati ciuili et rei publice usibus oportunum, ymo necessarium, ut probat Aristotiles quinto Ethi-corum, quamquam de hoc dicat Ouidius:
Effodiuntur opes, irritamenta malorum,
iamque nocens ferrum ferroque nocencius aurum
prodierat, etc.
Hoc enim facit peruersa malorum cupiditas, non ipsa pecunia, que est humano conuictui multum accomoda, et cuius usus de per se bonus est. Inde ait Cassiodorus: ‘Pecunie ipse quamuis usu celeberrimo uiles esse uidean-tur, animaduertendum est quanta tamen a ueteribus racione collecte sunt, etc,’ et in alio loco dicit quod constat monetarios in usum publicum specialiter esse inuentos.
CAPITULUM II
De qua materia debet esse moneta
Et quoniam moneta est instrumentum permutandi diuicias naturales, ut patet ex capitulo precedenti, consequens fuit quod ad hoc tale instrumentum esset aptum; quod fit, si sit faciliter manibus attractabile seu palpabile, leuiter portabile, et quod pro modica ipsius porcione habeantur diuicie naturales in quantitate maiori, cum aliis condicionibus que postea uidebuntur. Oportuit ergo quod nummisma fieret de materia pre-ciosa et rara, cuiusmodi est aurum. Sed talis materie debet esse competens habundancia; propter quod, ubi aurum non suffìceret, moneta fit cum hoc de argento. Ubi autem ista duo metalla non sufficerent uel non haberentur, debet fieri mixtio, aut simplex moneta de alio puro metallo, sicut antiquitus fiebat ex ere, ut narrat Ouidius in primo Fastorum,3 dicens:
Era dabant olim; melius nunc omnis in auro est,
uitaque concessit prisca moneta noue.
Similem eciam mutacionem promisit Dominus per Ysaiam prophetam, dicens: Pro ere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum4 Hec enim metalla sunt ad monetam aptissima, et, ut Cassiodorus 5 inquit, ‘primi enim dicuntur aurum Eacus, argentum Indus rex Sichie reperisse et humano usui summa laude tradidisse.’ Et ideo non debet permitti quod tantum ex eis in usus alios applicetur, quod residuum non sufficiat pro moneta. Quod Theodoricus rex Ytalie recte aduertens, aurum et argentum quod more gencium in sepulcris mortuorum erat reconditum, iussit deponi, et usui monete ad utilitatem publicam fecit afferri, dicens ‘culpe genus esse inutiliter in abditis relinquere mortuorum, unde se uita potest sustentare uiuencium.’6 Rursum nec expedit policie quod talis materia sit nimis habundans; hac enim de causa moneta erea recessit ab usu, ut ait Ouidius. Forsan eciam quod ob hoc humano generi prouisum est ut aurum et argentum, que sunt ad hoc aptissima, non facile habeantur in copia, neque possint per alkimiam leuiter fieri, sicut aliqui temptant, quibus, ut ita dicam, iuste obuiat ipsa natura, cuius opera frustra nituntur excedere.
CAPITULUM III
De diuersitate materie monetarum et mixtione
Moneta, ut dicit primum capitulum, est instrumentum mercature. Et quoniam communitati et cuilibet expedit mercaturam fieri aliquociens magnam seu grossam, quandoque uero minorem et plerumque de paruis uel paruam, inde est quod conueniens fuit habere monetam auream preciosam, que facilius portaretur et numeraretur, et que magis est habilis ad mercaturas maiores. Expediuit eciam habere argenteam, minus scilicet preciosam, que apta est ad recompensaciones et equiparancias faciendas, et pro empcione mercimonio-rum minorum. Et quoniam aliquociens in una regione non satis est competenter de argento secundum propor-cionem diuiciarum naturalium, ymo porciuncula argenti, que iuste dari deberet pro libra panis uel aliquo tali, esset minus bene palpabilis propter nimiam parui-tatem, ideo facta fuit mixtio de minus bona materia cum argento, et inde habuit ortum nigra moneta, que est congrua pro minutis mercaturis. Et sic conuenien-tissime, ubi non habundat argentum, sunt tres materie monetarum: prima aurea, secunda argentea, et tercia nigra mixta. Sed animaduertendum est et notandum pro regula generali, quod nunquam debet mixtio fieri, nisi tantummodo in minus precioso metallo, de quo consueuit fieri parua moneta, uerbi gracia, ubi habetur moneta ex auro et ex argento, mixtio nunquam facienda est in moneta aurea, si tamen aurum talis nature fuerit quod monetari possit inmixtum7 Et causa est, quoniam omnis talis mixtio de se suspecta est, nec facile possunt auri substancia et eius quantitas in mixtione cognosci. Propter quod nulla mixtio debet in monetis fieri, nisi propter necessitatem iam tactam; et tunc facienda est, ubi suspicio est minor uel decepcionis minoris, et hoc est in minus precioso metallo. Rursum nulla talis mixtio facienda est, nisi dumtaxat pro utilitate communi, racione cuius moneta inuenta est et ad quam naturaliter ordinatur, ut patet ex prius dictis. Sed nunquam est necessitas, nec apparet communis utilitas, faciendi mixtionem in moneta aurea, ubi habetur argentea; nec uidetur posse bona intencione fieri, neque unquam factum est in communitate prospere gubernata.
CAPITULUM IV
De forma uel figura monete
Cum primum cepissent homines mercari siue comparare diuicias mediante moneta, nundum erat in ea aliqua impressio uel ymago, sed una porcio argenti uel eris dabatur pro potu uel cibo, que quidem porcio mensurabatur ad pondus. Et quoniam tediosum erat ita crebro ad trutinam recurrere, nec bene poterat pecunia mercaturis equiparari per pondus, cum hoc eciam ut in pluribus uenditor non poterat cognoscere metalli substanciam siue modum mixtionis, ideo per sapientes illius temporis prudenter prouisum est, quod porciones monete fierent de certa materia et determinati ponderis, quodque in eis imprimeretur figura que cunctis notoria significaret qualitatem materie num-mismatis et ponderis ueritatem, ut amota suspicione posset ualor monete sine labore cognosci. Quod autem impressio talis instituta sit nummis in signum ueritatis materie et ponderis, manifeste nobis ostendunt antiqua nomina monetarum cognoscibilium ex impressionibus et figuris, cuiusmodi sunt libra, solidus, denarius, obolus, as, sextula et similia, que sunt nomina ponderum appropriata monetis, ut ait Cassiodorus. Similiter ciclus8 est nomen monete, ut patet in Genesi, et est nomen ponderis, ut patet ibidem. Alia uero nomina monete sunt impropria, accidentalia seu denominatiua a loco, a figura, ab actore, uel aliquo tali modo. Por-ciones autem monete, que dicuntur nummisma, debent esse figure et quantitatis habilis ad contractandum et ad numerandum, et de materia monetabili9 ac eciam ductibili atque receptibili impressionis, necnon et eius impressionis retentiua siue tenaci. Et inde est quod non omnis res preciosa apta est ut fiat nummisma; gemme enim, lazuleus, piper et talia non sunt ad hoc apta nata, sed precipue aurum et argentum, sicut fuit supra tactum.
CAPITULUM V
Cui incumbit facere nummisma
Adhuc autem fuit antiquitus racionabiliter ordina-tum et propter decepcionem cauendam, quod non cuilibet licet facere monetam, aut huiusmodi fìguram uel ymaginem imprimere in suo proprio argento uel auro, sed quod moneta et caracteris impressio fieret per unam personam publicam, seu per plures a communitate quoad hoc deputatas; quia, sicut premissum est, moneta de natura sua instituta est et inuenta pro bono communitatis. Et quoniam princeps est persona magis publica et maioris auctoritatis, conueniens est quod ipse pro communitate faciat fabricare monetam et eam congrua impressione signare. Hec autem impressio debet esse subtilis, et ad effigiendum seu contrafaciendum difficilis. Debet eciam prohiberi sub pena, ne aliquis aut extraneus princeps uel alter fabricaret monetam similem in figura et minoris ualoris, ita quod uulgus nesciret distinguere inter istam et illam. Hoc esset malefactum, nec aliquis potest de hoc habere priuilegium, quia falsitas est; et est causa iuste bellandi contra talem extraneum.
CAPITULUM VI
Cuius sit ipsa moneta
Quamuis pro utilitate communi princeps habeat signare nummisma, non tamen ipse est dominus seu proprietarius monete currentis in suo principatu. Moneta siquidem est instrumentum equiualens permutandi diui-cias naturales, ut patet ex primo capitulo. Ipsa igitur est eorum possessio, quorum sunt huiusmodi diuicie. Nam si quis dat panem suum uel laborem proprii corporis pro pecunia, cum ipse eam recepit, ipsa est sua, sicut erat panis uel labor corporis, qui erat in eius potes-tate libera, supposito quod non sit seruus. Deus enim a principio non dedit solis principibus libertatem et dominium rerum, sed primis parentibus et toti posteritati, ut habetur in Genesi.10 Moneta igitur non est solius principis. Si quis autem uellet opponere per hoc, quod Saluator noster, ostenso sibi quodam denario, interro-gauit dicens Cuius est ymago et superscripcio hec?11, et cum responsum esset Cesaris, ipse sentenciauit et dixit: Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo, ac si diceret: Cesaris est nummisma, ex quo ymago Cesaris in eo est impressa; sed inspicienti seriem ewangelii patet facile, quod non ideo dicitur Cesari deberi denarius, quia erat Cesaris ymagine superscriptus, sed quoniam erat tributum. Nam, ut ait Apostolus, Cui tributum tributum, cui uectigal, uectigal12 Christus itaque per hoc signauit posse cognosci cui debeatur tributum, quia illi debebatur qui pro re publica militabat, et qui racione imperii poterat fabricare monetam. Est igitur pecunia communitatis et singularium personarum; et ita dicit Aristotiles septimo Politice,13 et Tullius circa finem ueteris Rethorice.14
CAPITULUM VII
Ad cuius expensas fabricanda sit moneta
Sicut ipsa moneta est communitatis, ita facienda est ad expensas communitatis. Hoc autem fit conuenientissime, si huiusmodi expense accipiantur super ipsam monetam, per hunc modum quod materia monetabilis, sicut aurum, quando traditur ad monetandum uel uenditur pro moneta, detur pro minori pecunia quam possit fieri ex ea sub certo precio taxato: uerbi gracia, si ex marcha argenti possint fieri lxii solidi, et pro labore et necessariis ad monetandum eam requirantur duo solidi, tunc marcha argenti non monetata ualebit lx solidos, et alii duo solidi15 erunt pro monetacione. Hec autem porcio taxata debet esse tanta quod sufficeret habun-danter omni tempore pro fabricacione monete. Et si moneta possit fieri pro minori precio, satis congruum est quod residuum sit distributori uel ordinatori, scilicet principi uel magistro monetarum, et sit quasi quedam pensio. Sed tamen huiusmodi porcio debet esse moderata, et sufficeret satis parua, si monete suffìcerent debito modo, ut dicetur postea. Et si talis pensio uel porcio esset excessiua, hoc foret in dampnum et preiudicium tocius communitatis, sicut potest unicuique faciliter apparere.
CAPITULUM VIII
De mutacionibus monetarum in generali
Ante omnia sciendum est, quod nunquam sine euidenti necessitate immutande sunt priores leges, statuta, consuetudines seu ordinaciones quecumque tangentes communitatem. Ymo, secundum Aristotilem in secundo Politice, lex antiqua positiua non est abro-ganda pro meliori noua, nisi sit multum notabilis differencia in bonitate earum, quoniam mutaciones huiusmodi diminuunt ipsarum legum auctoritatem et reuerenciam, et multo magis si frequenter fiant. Ex hoc enim oritur scandalum et murmur in populo, et periculum inobediencie; maxime autem, si tales mutaciones essent in peius, nam tunc forent intollerabiles et iniuste. Nunc autem ita est, quod cursus et precium monetarum in regno debet esse quasi quedam lex et quedam ordinacio firma. Cuius signum est, quod pensiones et quidam redditus annuales taxati sunt ad precium pecunie, scilicet ad certum numerum librarum uel solidorum. Ex quo patet, quod nunquam debet fieri mutacio monetarum, nisi forsan emineret necessitas, aut euidens utili tas pro tota communitate. Unde Aristotiles quinto Ethicorum de nummismate loquens, ‘Uerumptamen, inquit, uult manere magis.’16 Mutacio uero monete, prout possum in generali perpendere, potest ymaginari fieri multipliciter: uno modo in forma seu in figura precise, alio modo in proporcione, alio modo inprecio uel appellatone, alio modo in quantitate uel pondere, et alio modo in substancia materie. Quolibet enim istorum quinque modorum sigillatim aut pluribus simul potest mutari moneta. Bonum est ergo istos modos discurrendo declarare et per racionem inquirere, si aliquo eorum potest iuste mutari moneta, et quando, et per quem, et qualiter, et propter quid.
CAPITULUM IX
De mutacione monete in figura
Figura impressa seu caracter monete potest dupliciter innouari. Uno modo, non prohibendo cursum monete prioris, ut si princeps in moneta que fit suo tempore inscriberet nomen suum, permittendo semper cursum precedentis; et hoc non est proprie mutacio, nec est magna uis si hoc fìat, dum tamen non implicetur cum hoc alia mutacio. Alio modo potest innouari figura, faciendo nouam monetam cum prohibicione cursus antique; et est proprie mutacio, et potest fieri iuste propter alteram duarum causarum. Una est si aliquis princeps extraneus, uel aliqui falsarii, maliciose effigiaue-rint uel contrafecerint modulos seu cuneos monetarum, et inueniatur in regno moneta sophistica, falsa et similis bone in colore et figura; tunc, qui non posset aliter remedium apponere, expediret mutare modulos et figuram impressionis monete. Alia causa posset esse, si forsan antiqua moneta esset uetustate nimia impeiorata uel in pondere diminuta; tunc cursus eius deberet prohiberi, et in noua meliore esset facienda impressio differens, ut uulgus sciret per hoc distinguere inter istam et illam. Sed non uidetur michi quod princeps posset inhibere cursum prioris monete sine altera istarum causarum; alias enim talis mutacio esset preternecessaria, scandalosa et communitati dampnosa. Nec apparet quod princeps ad talem mutacionem faciendam posset aliunde moueri, nisi propter alterum duorum: aut uidelicet quia uult ut in quolibet nummismate inscribatur nomen suum et nullum aliud, et hoc esset facere irreuerenciam predecessoribus suis et ambicio uana, aut quia uult plus fabricare de moneta, ut ex hoc habeat plus de lucro, iuxta illud quod tactum est supra in capitulo septimo, et hoc est praua cupiditas, in preiudicium et dampnum tocius communitatis.
CAPITULUM X
De mutacione proporcionis monetarum
Proporcio est rei ad rem comparacio uel habitudo, sicut in proporzione17 monete auree ad monetam argenteam debet esse certa habitudo in ualore et precio. Nam secundum hoc quod aurum est de natura sua preciosius et rarius argento, et ad inueniendum uel habendum difficilius, ipsum aurum equalis ponderis debet preualere in certa proporcione: sicut forsan esset proporcio xx ad unum, et sic una libra auri ualeret xx libras argenti et una marcha xx marchas et una uncia xx uncias, et sic semper conformiter. Et possibile est quod sit una alia proporcio, sicut forte xxv ad tria, uel queuis alia. Verumptamen ista proporcio debet sequi naturalem habitudinem auri ad argentum in preciositate, et secundum hoc instituenda est huiusmodi proporcio, quam non licet uoluntarie transmutare, nec potest iuste uariari, nisi propter causam realem et uariacionem ex parte ipsius materie, que tamen raro contingit; ut si forsan notabiliter minus inueniretur de auro quam ante, tunc oporteret quod esset carius in comparacione ad argentum, et quod mutaretur in precio et ualore. Si parum aut nichil mutatum sit in re, hoc eciam nullo modo potest licere principi. Nam si huiusmodi proporcionem ad libitum immutaret, ipse per hoc posset attrahere sibi indebite pecunias subditorum, ut si taxaret aurum ad paruum precium, et illud emeret pro argento, deinde augmentato precio rursum uenderet aurum suum uel monetam auream, uel conformiter de argento; illud esset simile, sicut si poneret precium in toto frumento sui regni, et emeret, et postea uenderet pro maiori precio. Quisque certe potest clare uidere quod ista esset iniusta exaccio et uere tyrannis; ymo uideretur uiolencior et peior quam illa fuerit, quam fecit Pharao in Egypto, de qua Cassiodorus inquit: ‘Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licenciam, sed tale posuisse precium ut sue subuencionis18 auidus populus se uenderet, pocius alimoniam mercaturus. Quale fuit, rogo, tunc miseris19 uiuere, quibus acerba subuencio libertatem suam uidebatur adimere, ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit fiere captiuus? Credo uirum sanctum hac necessitate constrictum, ut et auaro principi satisfaceret et periclitanti populo subueniret.’ Hec ille. Istud autem monopolium monetarum adhuc esset uerius tyrannicum, eo quod foret magis inuoluntarium et communitati non necessarium, sed precise dampno-sum. Si quis autem dicit quod non est simile de frumento, quia aliqua spectant specialiter ad principem, in quibus potest statuere precium prout placet, sicut dicunt aliqui de sale, et forciori racione de moneta; istud autem monopolium seu gabella salis, aut cuius-cumque rei necessarie communitati, iniusta est, et si qui principes statuerint leges hoc eis concedentes, ipsi sunt de quibus Dominus per Ysaiam prophetam dicit Ve qui condunt leges iniquas et scribentes iniusticias scripserunt, etc. Rursum ex primo et sexto capitulis satis patet, quod pecunia est ipsius communitatis; ideoque, et ne princeps possit maliciose fingere causam mutacionis proporcionis monetarum in presenti capitulo assignatam, ipsi soli communitati spectat decernere, si et quando, qualiter et usquequo immutanda est huiusmodi proporcio, nec princeps hec sibi debet quomodolibet usurpare.
CAPITULUM XI
De mutacione appellacionis monete
Sicut fuit dictum capitulo quarto, quedam sunt appel-laciones seu nomina accidentalia monetarum, denominatala ab actore uel loco, et ista quasi nichil aut modicum faciunt ad propositum. Sed alia sunt magis essencialia et appropriata nummismati, sicut denarius, solidus, libra et similia, que denotant precium siue pondus, et que fuerunt alta consideracione et magno misterio ab antiquis imposita. Unde Cassiodorus20 ‘Animaduer-tendum est’ inquit ‘quanta racione ipse pecunie a ueteribus collecte sunt. Sex milia denariorum solidum esse uolebant, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas etatem mundi, quasi sol aureus, conuenienter includeret. Senarium uero, quem non immerito per-fectum antiquitas docta diffinit, uncie, que mensure primus gradus est, appellacione signauit, quam duo-decies similitudine mensium computatam in libre plenitudinem ab anni curriculo collegerunt. O inuenta prudencium! O prouisa maiorum! Exquisita res est, que et usui humano necessaria distingueret, et tot archana nature figuraliter contineret. Merito ergo dicitur libra, que tanta rerum est consideracione truti-nata.’ Hec ille. Si autem alio modo utamur pro nunc istis nominibus et nummis, nunquam tamen immutanda sunt frustra. Sint ergo, gratia exempli, tres modi nummismatis: primum ualeat unum dena-rium, secundum unum solidum, et tercium unam libram. Si ergo appellacio unius immutetur et non alterius, iam uariabitur proporcio. Sicut qui uocaret uel faceret ualere primum nummisma duos denarios, aliis non mutatis, proporcio esset uariata; quod non licet fieri, ut patet ex capitulo precedenti, nisi forsan rarissime, et de hoc ad presens non curo. Oportet igitur, si proporcio remaneat immutata, et unum nummisma mutet appellacionem, quod aliud eciam proporcionaliter immutetur; ut si primum uocetur duo denarii, secundum uocetur duo solidi, et tercium due libre. Si autem non fieret alia mutacio, oporteret mercimonia ad maius precium proporcionaliter comparare seu appellare. Sed talis mutacio nominum fieret frustra, et non facienda est, quia scandalum esset et appellacio falsa. Illud enim uocaretur libra, quod in ueritate non esset libra; quod est inconueniens, ut nunc dictum est. Verumptamen nullum aliud inconueniens sequeretur, ubi non essent pensiones uel aliqui redditus ad pecunie numerum assignati; ubi uero essent, statim patet quod cum inconue-nientibus predictis huiusmodi redditus ex tali mutacione proporcionaliter minuerentur aut crescerent, irraciona-biliter et iniuste, ac eciam in preiudicium multorum. Nam ubi pensiones uel redditus aliquorum essent nimis parui, deberent per alium modum specialem augeri, et non isto modo preiudiciabili et dampnoso. Hec ergo appellacionis mutacio precisa nunquam est facienda, et maxime princeps in nullo casu debet hoc attemptare.
CAPITULUM XII
De mutacione ponderis monetarum
Si pondus nummismatis mutaretur, et cum hoc uariaretur proporcionaliter precium, et appellacio cum figura, hoc esset facere aliud genus monete, sicut qui faceret de uno denario duos obolos uel aliquid tale, sine perdicione uel lucro. Et istud posset aliquociens licite fieri propter aliquam transmutacionem realem in materia monetabili, que non potest nisi rarissime contingere, sicut de quadam alia mutacione dictum est in capitulo decimo. Nunc autem uolo dicere de precisa mutacione ponderis seu quantitatis monete, que fieret appellacione et precio non mutatis. Et uidetur michi quod talis mutacio est simpliciter illicita, potissime principi, qui nullo modo potest hoc facere, nisi turpiter et iniuste. Primo namque, quoniam ymago siue superscripcio in nummismate per principem ponitur ad designandum certitudinem ponderis et materie qualitatem, sicut fuit ostensum capitulo quarto, ergo, si non corresponderet ueritas in pondere, patet statim quod esset falsitas uilissima et decepcio fraudulenta. Sepe enim mensure biadi et uini et alie signate sunt publico signo regis, et si quis in istis fraudem committat, reputatur falsarius. Omnino autem consimiliter superscripcio nummismatis significat mensuram ponderis et materie ueritatem. Quam ergo sit iniquum, quam detestabile, precipue in principe, sub eodem signo pondus minuere, quis sufficeret explicare? De hoc enim ad istud propositum Cassiodorus v°21 Variarum sic inquit: ‘Quid enim tam nepharium, quam presumptoribus liceat edam in22 ipsa trutine qualitate peccare, ut quod est iusticie proprium datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum?’23 Adhuc autem princeps per hunc modum sibi posset acquirere pecuniam alienam, nec aliunde potest moueri ad mutacionem huiusmodi faciendam. Reciperet enim nummismata boni ponderis, et ex eis fabricaret et traderet nummismata tempore24 mutilato pondere. Et hoc non est aliud, quod in multis locis sacre Scripture prohibetur a Deo. Inde ait Sapiens: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abhominabile apud Deum et in Deuteronomio dicitur, quod Dominus abhominabitur eum qui facit hec. Et ideo diuicie taliter congregate in malum domini sui consumuntur in breui, quia, sicut ait Tullius,’ male parta male dilabuntur.’
CAPITULUM XIII
De mutacione materie monetarum
Aut materia nummismatis est simplex aut mixta, ut patuit ex capitulo tercio. Si simplex, ipsa potest propter defectum dimitti, ut, si nichil aut modicum auri posset inueniri, oporteret ipsum desinere monetari, et si de nouo reperiretur sufficiens habundancia eius, incipiendum esset facere monetam ex ipso, sicut aliquociens fuit factum. Rursum aliqua materia deberet dimitti monetari propter habundanciam excessiuam. Propter hoc enim erea moneta ohm recessit ab usu, ut dictum fuit in eodem capitulo tercio. Sed huiusmodi cause eueniunt rarissime, et in nullo alio relinquenda est uel assumenda nouiter pura siue simplex materia monetarum. Si autem in tali materia sit mixtio, ipsa debet fieri solum in minus precioso metallo per se monetabili, ut probatum fuit in eodem capitulo tercio, et in nigra moneta, ut cognoscatur purum a mixto. Hec eciam mixtio debet esse secundum certam pro-porcionem, sicut decem de argento contra unum, uel contra tria de alio metallo, uel alio modo, sicut expedit, secundum prius dicta in capitulo tercio. Et ista proporcio potest mutari propter aliquam proporcionem seu uariacionem realem in natura materie uel equiualentem,25 et dupliciter; aut propter defectum materie, sicut qui non haberet argentum nisi multum notabiliter minus quam ante, tunc posset diminui proporcio argenti ad reliquum metallum in nigra moneta; aut si haberetur de argento habundanter plus quam ante, tunc plus de eo deberet poni in ilia mixtione. Sed, sicut predictum est, iste cause ualde raro contingunt; et si forsan talis casus aliquociens eueniret, adhuc huiusmodi proporcionis siue mixtionis mutacio facienda est per communitatem ad maiorem securitatem habendam et decepcionis maliciam euitandam, sicut de mutacione proporcionis monetarum dictum est in capitulo decimo. In nullo uero alio casu debet mutari mixtio talis siue proporcio mixtionis; potissime nunquam potest hoc licere principi, propter raciones factas in capitulo precedenti, que de directo faciunt ad istud propositum, quoniam impressio monete est signum ueritatis materie et huiusmodi mixtionis; hanc igitur mutare esset monetam falsificare. Preterea in quibusdam nummis inscribitur nomen Dei26 uel alicuius sancti, et signum crucis; quod fuit inuentum et antiquitus institutum in testimonium ueritatis monete in materia et pondere. Si ergo princeps sub ista inscriptione immutet materiam siue pondus, ipse uidetur tacite mendacium et periurium committere, et falsum testimonium perhibere, ac eciam preuaricator fieri illius legalis precepti quo dicitur: Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ipse eciam abutitur hoc uocabulo moneta;27 nam secundum Hugu-cionem moneta dicitur a moneo, quia monet ne fraus in metallo uel pondere sit. Rursum princeps per hunc modum potest ad se trahere populi substanciam indebite, sicut fuit dictum de mutacione ponderis in priori capitulo, et multa alia inconueniencia sequerentur. Ymo pro certo ista falsitas esset peior quam in mutacione ponderis, quia magis est sophistica et minus perceptibilis, et potest magis nocere et plus ledere communitatem. Et propter hoc, ubi fit talis mixtio uel nigra moneta, communitas debet custodire penes se, in loco uel locis publicis, exemplar istius proporcionis et qualitatis mixtionis, pro uitandis periculis, ne uidelicet princeps (quod absit) aut monetarii mixtionem huiusmodi occulte falsificarent, sicut eciam apud communitatem seruantur quandoque aliarum exemplaria mensurarum.
CAPITULUM XIV
De mutacione composita monetarum
Mutacio monete composita est, quando plures mutaciones simplices implicantur in unam, sicut qui mutaret simul proporcionem monete uel mixtionem materie, uel cum hoc eciam pondus, et sic multiplicantur28 combinaciones possibiles quinque mutacionum simplicium superius positarum. Et quoniam nulla mutacio simplex debet fieri, nisi propter reales et naturales causas iam dictas, que rarissime accidunt, sciendum quod adhuc rarius, ymo forte nunquam, contingit uera occasio faciendi mutacionem monete compositam. Et si forsan contingeret, adhuc forciori racione quam de simplici talis mutacio composita nunquam debet per principem fieri, propter pericula et inconueniencia prius tacta, sed per ipsam communitatem. Nam si ex mutacionibus simplicibus indebite factis tot abusiones sequuntur, sicut predictum est ante, multo maiores et peiores sequerentur ex mutacione composita. Moneta namque debet esse uera et iusta in substancia et pondere, quod nobis signatum est in sacra Scriptura, ubi de Abraham dicitur, quod ipse emit agrum, pro quo dedit cccc ciclos argenti probate monete publice. Si ipsa ergo foret bona, et non mutaretur indebite, cum ipsa sit longo tempore durabilis, non oporteret multum de ea fabricare, nec plures monetarios ad expensas communitatis habere; et in hoc esset utilitas communis, sicut tactum fuit capitulo septimo. Uniuersaliter ergo ex premissis con-cludendum est, quod nulla monete mutacio, siue simplex siue composita, est sola principis auctoritate facienda, et maxime ubi hoc uellet facere propter emolumentum uel lucrum ex tali mutacione sumendum.
CAPITULUM XV
Quod lucrum quod prouenit principi ex mutacione monete est iniustum
Videtur michi quod principalis et finalis causa propter quam princeps sibi uult assumere potestatem mutandi monetas, est emolumentum uel lucrum quod inde potest habere; aliter enim frustra faceret tot mutaciones et tantas. Volo ergo adhuc plenius ostendere, quod talis acquisicio est iniusta. Omnis enim mutacio monete, preterquam in rarissimis casibus prius dictis, falsitatem et decepcionem includit, et non potest principi pertinere, sicut probatum est ante. Ex quo ergo princeps hanc rem de se iniustam usurpat iniuste, impossibile est quod ibi capiat emolumentum iuste. Preterea, quantum ibi princeps capit de lucro, tantum necesse est ipsam communitatem habere de dampno. Quidquid autem princeps facit in dampnum communitatis, iniusticia est et factum tyrannicum, non regale, ut ait Aristotiles. Et si ipse diceret, sicut solent mentiri tyranni, quod ipse tale lucrum conuertit in publicam utilitatem, non est credendum sibi, quia pari racione posset michi tunicam amouere et dicere quod ipse indiget ea pro communi commodo. Eciam secundum Apostolum non sunt facienda mala ut eueniant bona. Nichil ergo debet turpiter extorqueri, ut postea in pios usus fìngatur expendi. Rursum, si princeps potest de iure facere unam simplicem mutacionem monete et ibi capere aliquod lucrum, pari racione potest facere maiorem mutacionem et capere maius lucrum, et mutare pluries et adhuc plus habere de lucro, et facere mutacionem uel mutaciones compositas, et semper augere lucrum secundum modos prius tactos; et uerisimile est quod ita procederet ipse uel successores sui, aut proprio motu aut per consiliarios, ex quo istud liceret, quia natura humana inclinatur et prona est ad augendum sibi diuicias, quando hoc potest leuiter facere, et sic tandem princeps posset sibi attrahere quasi totam pecuniam siue diuicias subditorum et eos in seruitutem redigere, quod esset directe tyrannizare, ymo uera et perfecta tyrannis, sicut patet per philosophos et per historias antiquorum.
CAPITULUM XVI
Quod lucrari in mutacione monete est innaturale
Quamuis omnis iniusticia sit quodammodo contra naturam, uerumptamen accipere lucrum ex mutacione monete est quodam speciali modo iniustum29 innaturale. Naturale enim est quibusdam naturalibus diuiciis se multiplicare, sicut cerealia grana
que sata cum multo fenore reddit ager,
ut ait Ouidius;30 sed monstruosum est et contra naturam quod res infecunda pariat, quod res sterilis a tota specie fructificet uel multiplicetur ex se, cuiusmodi est pecunia. Cum igitur ipsa pecunia affert lucrum, non exponendo eam in mercacione naturalium diuiciarum et in usum proprium ac sibi naturalem, sed eam transmutando in semetipsam, sicut mutando unam in aliam uel tradendo unam pro alia, tale lucrum uile est et preter naturam. Per hanc enim racionem probat Aristotiles primo Politice31 quod usura est preter naturam, quoniam naturalis usus monete est, quod ipsa sit instrumentum permutandi diuicias naturales, ut sepe dictum est. Qui ergo utitur ea alio modo, ipse abutitur contra institutionem naturalem monete; facit enim, ut ait Aristotiles, quod denarius pariat denarium, quod est contra naturam. Adhuc autem, in istis mutacionibus ubi capitur lucrum, oportet uocare denarium illud quod in ueritate non est denarius et libram illud quod non est libra, et ita de aliis sicut dictum fuit ante. Constat autem quod hoc non est aliud nisi nature et racionis ordinem perturbare, unde Cassiodorus ait:32 ‘Da certe solidum, et aufer inde si preuales; trade libram, et aliquid si potes minue; cuncta ista nominibus ipsis constat esse prouisum; aut integra tribuis, aut non ipsa que dicuntur exsoluis. Non potestis omnino nomina integritatum dare et scelestas imminuciones efficere. Talia ergo nature secreta uiolare, sic certissima uelle confundere, nonne33 ueritatis ipsius uidetur crudelis ac feda laceracio? Constet prius pondus ac mensura probabilis, quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudibus misceatur.’ Rursum in libro Sapiencie dicitur quod omnia Deus disposuit mensura, pondere et numero,34 sed in mutacione monete lucrum non capitur, nisi fraus in istis rebus certissimis committatur, sicut prius declaraui. Ergo Deo et nature derogat, qui sibi ex huiusmodi mutacionibus lucrum captat.
CAPITULUM XVII
Quod lucrari in mutacione monete peius est quam usura
Tres sunt modi, prout michi uidetur, quibus aliquis potest in moneta lucrari, absque hoc quod exponat eam in usu suo naturali: unus per artem campsoriam, custodiam uel mercanciam monetarum, alius est usura, tercius monete mutacio. Primus modus uilis est, secundus malus, et tercius peior. De primis duobus fecit Aristotiles mencionem, et non de tercio, quia tempore suo talis malicia nundum fuerat adinuenta. Quod autem primus sit uilis et uituperabilis, hoc probat Aristotiles per racionem iam tactam in precedenti capitulo; hoc enim est quodammodo facere pecuniam parere. Artem eciam campsoriam uocat obolostaticam,35 quod uulgariter solet dici ‘pictauinagium’, propter quod sanctus Matheus apostolus, qui fuerat campsor, non est reuersus ad priorem operam post resurreccionem Dominicam, sicut fecit sanctus Petrus qui fuerat piscator; et in assignando causam huiusmodi, dicit beatus Gregorius quod ‘aliud est uictum per piscacionem querere, aliud thelonei lucris pecunias augere. Sunt enim, inquit, pleraque negocia que sine peccatis aut uix aut nullatenus exerceri possunt,’ etc. Nam sunt quedam artes banause, que maculant corpus, sicut est cloacaria, et alie que maculant animam, sicut est ista. De usura uero certum est quod mala est, detestabilis et iniqua, et ista habetur ex sacra Scriptura. Sed nunc restat ostendere quod lucrum sumere in mutacione monete adhuc peius est quam usura. Usurarius uero tradidit pecuniam suam ei qui recipit eam uoluntarie, et qui postea potest ex ea se iuuare ac inde sue necessitati succurrere, et illud quod dat alteri ultra sortem est ex contractu uoluntario inter partes. Sed princeps in indebita mutacione monete accipit simpliciter inuoluntarie pecuniam subditorum, quia prohibet cursum prioris monete melioris, et quam quilibet plus uellet habere quam malam.36 Deinde preter necessitatem absque utilitate, que ex hoc posset prouenire subditis, ipse reddit eis pecuniam minus bonam. Et si faciat meliorem quam ante, hoc tamen est ut deterioretur in posterum, et tribuet eis minus equiualenter de bona quam receperat de alia, et qualitercumque sit, ipse retinet37 partem pro se. In hoc ergo quia ipse supra pecuniam recipit incrementum, contra et preter naturalem ipsius usum, ista acquisicio par est ipsi usure, sed peior quam usura, eo quod est minus uoluntaria uel magis contra uoluntatem subditorum, et absque hoc quod possit eis proficere, et preter necessitatem penitus; et quoniam lucrum feneratoris non tantum excedit, nec est ita preiudiciabile generaliter multis, sicut istud quod contra et supra totam communitatem impositum non minus tyrannice quam dolose, ita ut sit michi dubium an pocius debeat dici uiolenta predacio uel exaccio fraudulenta.
CAPITULUM XVIII
Quod tales mutaciones monetarum, quantum est ex se, non sunt permittende
Aliquociens, ne peius eueniat, et pro scandalo euitando, permittuntur in communitate aliqua inhonesta et mala, sicut lupanaria publica. Aliquando eciam pro aliqua necessitate uel oportunitate permittitur aliqua negociacio uilis, sicut est ars campsoria, uel eciam praua, sicut est usura. Sed de tali mutacione monete pro lucro accipiendo, non apparet aliqua causa mundi, quare tantum lucrum malum debeat aut possit admitti, quoniam per istud non euitatur scandalum sed pocius generatur, ut patet satis ex octauo capitulo, et multa inconueniencia inde sequuntur, quorum aliqua iam tacta sunt et adhuc alia postea uidebuntur, nec est aliqua necessitas neque oportunitas hoc faciendi, neque potest rei publice expedire. Cuius rei manifestum signum est, quod mutaciones huiusmodi sunt nouiter adinuente, sicut iam tactum est in capitulo precedenti. Nunquam enim sic factum est in ciuitatibus aut regnis olim uel modo prospere gubernatis, nec unquam reperi historiam que de hoc faceret mencionem, hoc excepto quod in quadam epistola Cassiodori scripta nomine Theodorici regis Ytalie, una parua mutacio monete in pondere facta durissime reprehenditur, et multum efficaciter reprobatur, quam quidam arcarius38 fecerat pro quibusdam stipendiariis persoluendis. Unde predictus rex Boecio de hoc scribens inter cetera dixit: ‘Quapropter prudencia uestra leccionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consorcio ueritatis eiciat, ne cui sit appetibile aliquid de ilia integri tate subducere.’ Et quibusdam interpositis rursum inquit: ‘Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur, sed a quo actus fidelis exigitur, compensacio imminuta39 prestetur, etc.’ Si uero Ytalici seu Romani tales mutaciones finaliter fecerunt, sicut uidetur ex quadam praua moneta ueteri que quandoque reperitur in campis, hec forte fuit una de causis, quare eorum nobile dominium deuenit ad nichilum. Sic igitur patet quod iste mutaciones tam male sunt, quod de natura sua non sunt aliquatenus permittende.
CAPITULUM XIX
De quibusdam inconuenientibus tangentibus principem, que sequuntur ex mutacionibus monetarum
Multa et magna inconueniencia oriuntur ex taliter mutando monetas, quorum aliqua principalius respiciunt principem, alia totam communitatem, et alia magis partes ipsius. Unde breui tempore nuper transacto quamplurima talia in regno Francie uisa sunt euenire, aliqua eciam iam tacta sunt ante, que tamen expedit recitare. Primo namque nimis detestabile et nimis turpe est principi fraudem committere, monetam falsificare, aurum uocare quod non est aurum et libram quod non est libra, et sic de talibus prius positis duodecimo et terciodecimo capitulis. Preterea sibi incumbit falsos monetarios condempnare. Quomodo ergo satis potest erubescere, si reperiatur in eo, quod in alio deberet turpissima morte punire?40 Rursum magnum scandalum est, sicut dicebatur octauo capitulo, et uile principi, quod moneta regni sui nunquam in eodem statu permanet, sed de die in diem uariatur, et quandoque in uno loco ualet plus quam in alio pro eodem tempore. Item sepissime ignoratur durantibus hiis temporibus uel mutacionibus, quantum ualeat hoc nummisma uel illud, et oportet mercari seu emere uel uendere monetam, seu alterari41 de precio, contra eius naturam; et sic rei que debet esse certissima nulla est certitudo, sed pocius incerta et inordinata confusio in uituperium principantis. Item absurdum est et penitus alienum a regia nobilitate, prohibere cursum uere et bone monete regni et ex cupiditate precipere, ymo cogere subditos ad utendum minus bona moneta, quasi uelit dicere quod bona est [et] mala et econuerso; cum tamen talibus dictum sit a Domino per prophetam, Ve qui dicitis bonum malum et malum bonum.42 Et iterum, dedecus est principi irreuereri predecessores suos; nam quilibet tenetur ex Dominico precepto honorare parentes. Ipse autem progenitorum detrahere uidetur honori, quando bonam monetam eorum abrogat, et facit eam cum eorum ymagine scindere, et loco monete auree, quam ipsi fabricauerant, facit monetam eream in parte. Quod uidetur fuisse figuratum in tercio Regum, ubi legitur quod rex Roboam abstulit scuta aurea, que fecerat pater eius Salomon, pro quibus fecit scuta erea. Idem quoque Roboam perdidit quinque partes populi sui, pro eo quod ipse uoluit in principio nimis grauare subiectos. Adhuc autem rex nimis debet abhorrere tyrannica facta, cuiusmodi est mutacio talis, ut predictum est sepe; que eciam est preiudiciabilis et periculosa pro tota posteritate regali, sicut in sequentibus diffusius ostendetur.
CAPITULUM XX
De aliis inconuenientibus totam communitatem tangentibus
Inter multa inconueniencia ex mutacione monete ueniencia, que totam communitatem respiciunt, unum est quod prius tangebatur capitulo quintodecimo principaliter, quia uidelicet princeps per hoc posset ad se trahere quasi totam pecuniam communitatis et nimis depauperare subiectos. Et quemadmodum quedam egritudines cronice sunt aliis periculosiores, eo quod sunt minus sensibiles,43 ita talis exaccio, quanto minus percipitur, tanto periculosius exercetur; non enim ita cito grauamen ipsius sentitur a populo, sicut per unam aliam collectam. Et tamen nulla fere talia44 potest esse grauior, nulla generalior, nulla maior. Rursum aurum et argenturn propter tales mutaciones et impeioraciones minorantur in regno, quia non obstante custodia deferuntur ad extra, ubi carius allocantur. Homines enim libencius conantur suam monetam portare ad loca, ubi eam credunt magis ualere. Ex hoc igitur sequitur diminucio materie monetarum in regno. Item illi de extra regnum aliquociens contrafaciunt et afferunt similem monetam in regno, et sic attrahunt sibi lucrum, quod rex ille credit habere. Adhuc eciam forsitan ipsa monete materia in parte consumitur, fundendo eam et refundendo tociens quociens solet fieri, ubi mutaciones huiusmodi exercentur. Sic ergo materia monetabilis tripliciter minuitur occasione mutacionum predictarum. Ergo non possiunt, ut uidetur, longo tempore permanere, ubi non exuberaret materia monetabilis in mineris uel aliunde, et sic tandem princeps non haberet, unde facere posset sufficienter de bona moneta. Item propter istas mutaciones bona mercimonia seu diuicie naturales de extraneis regnis cessant ad illud afferri, in quo moneta sic mutatur, quoniam mercatores ceteris paribus prediligunt ad ea loca transire, in quibus reperiunt monetam certam et bonam. Adhuc autem intrinsecus in tali regno negociacio mercatorum per tales mutaciones perturbatur et multipliciter impeditur; preterea hiis mutacionibus durantibus, redditus pecunie, pensiones annuales, locagia, censure et similia non possunt bene et iuste taxari seu appreciari, ut notum est. Item nec pecunia potest secure mutuo dari uel credi, et sic de talibus; ymo multi nolunt ista caritatiua subsidia facere propter tales mutaciones. Et tamen sufficiencia materie monetabilis, mercatores et omnia predicta sunt aut necessaria aut ualde utilia nature humane, et opposita sunt preiudiciabilia et nociua toti communitati ciuili.
CAPITULUM XXI
De aliis inconuenientibus, que tangunt partes communitatum
Quedam partes communitatis occupate sunt in negociis honorabilibus aut utilibus toti rei publice, ut in diuiciis naturalibus45 ad crescendum uel tractandum pro necessitate communitatis, cuiusmodi sunt uiri ecclesiastici, iudices, milites, agricole, mercatores, artifices et similes. Sed alia pars auget diuicias proprias uili questu, sicut sunt campsores, mercatores monete siue uillonatores; que quidem negociacio turpis est, prout dicebatur capitulo octauodecimo. Isti ergo, qui sunt quasi preternecessarii rei publice, et quidam alii, sicut receptores et tractatores pecunie et tales, capiunt magnam partem emolumenti siue lucri prouenientis ex mutacionibus monetarum, et maliciose aut fortuite ditantur inde contra Deum et iusticiam, quoniam ipsi sunt tot diuiciis immeriti46 et tantis bonis indigni. Alii uero depauperantur ex hoc, qui sunt optime partes illius communitatis, ita quod princeps plures et meliores subditos suos per istud dampnificat et nimium grauat, et tamen non totum lucrum peruenit ad ipsum, sed magnam partem habent isti predicti, quorum negociacio uilis est et admixta cum fraude. Rursum, quando princeps non facit prescire populo tempus et modum future mutacionis monete quam intendit facere, aliqui per cautelas aut per amicos hoc secrete preuident, et tunc emunt mercimonia pro moneta debili, et postea uendunt pro forti, et subito fiunt diuites et nimium lucrantur indebite contra naturalis mercacionis legitimum cursum. Et uidetur esse quoddam genus monopolii, in dampnum et preiudicium totius communitatis residue. Adhuc autem per tales mutaciones necesse est redditus taxatos ad numerum pecunie aut iniuste minui aut iniuste saltim augeri, sicut tactum fuit ante in capitulo de mutacione appellacionis monete. Item princeps per tales diuersificaciones et sophisticaciones monetarum dat malis occasionem faciendi falsam monetam, aut quia minus est contra conscienciam eorum ipsam falsificare, ex quo apparet eis quod ita facit princeps, aut quia eorum falsitas non ita cito deprehenditur, et possunt facilius et plura mala hiis stantibus perpetrare, quam si semper curreret bona moneta. Preterea, istis durantibus, quasi innumerabiles perplexitates, obscuritates, errores et inextricabiles difficultates accidunt in compotis, de mis[i]is et receptis. Oriuntur eciam inde materie litigiorum et uarie questiones: male persoluciones debitorum, fraudes, inordinaciones, abusiones quamplurime et inconueniencia multa, que nescirem explicare, forsan quibusdam enumeratis prius maiora et deteriora47; neque mirum, quia, sicut ait Aristotiles, uno inconuenienti dato multa sequuntur, et hoc non est difficile uidere.
CAPITULUM XXII
Si communitas potest facere tales mutaciones monete
Cum moneta sit communitatis, ut ostensum est capitulo sexto, uidetur quod communitas ipsa possit de ea ad libitum ordinare. Ergo eam potest quomodolibet uariare, et super hoc capere quantum placeat, et de ea facere sicut de re sua, maxime autem si pro guerra uel pro redempcione sui principis de captiuitate uel aliquo tali casu fortuito ipsa communitas indigeret una magna pecunie summa. Ipsa enim tunc posset eam leuare per mutacionem monete, nec esset contra naturam aut sicut usura, ex quo hoc non faceret princeps, sed ipsa communitas cuius est ipsa moneta. Per hoc enim cessarent48 nec haberent hie locum multe raciones prius facte contra mutaciones monete. Nec solum uidetur quod communitas hoc facere potest, sed eciam quod hoc deberet, ex quo necessaria est collecta, quoniam in tali mutacione aggregari uidentur quasi omnes bone condiciones requisite in aliqua talia seu collecta; nam in breui tempore multum lucrum affert, facillima est ad colligendum et distribuendum seu assignandum, sine occupacione multorum et sine fraude colligendum et cum paruis expensis. Nulla eciam potest ymaginari magis equalis seu proporcionalis, quia fere qui plus potest, plus soluit, et est secundum sui quantitatem minus perceptibilis seu sensibilis, et ideo magis portabilis sine periculo rebellionis et absque murmure populi. Est eciam generalissima, quia neque clericus neque nobilis ab ea se potest per priuilegium uel alias eximere, sicut multi uolunt de aliis collectis, unde oriuntur inuidie, dissenciones, lites, scandala et multa alia inconueniencia que non ueniunt ex tali mutacione monete. Ergo in casu predicto ipsa potest et debet fieri per ipsam communitatem. De isto autem, saluo meliori iudicio, michi uidetur ad presens sic posse dici, quod uidelicet aut illa summa pecunie, qua communitas indiget, transferenda est uel exponenda in remotis partibus et inter gentes cum quibus non habetur communicacio, et eciam tanta est quod materia monetabilis ex hoc diu erit notabiliter minor in ista communitate; et in isto casu potest fieri collecta per mutacionem monete in materia uel in mixtione, quia si fieret aliter, talis mutacio esset postea facienda propter causam assignatam et secundum modum positum capitulo terciodecimo. Si uero summa predicta non sit ita magna, uel si taliter exponatur, quomodocumque sit, quod de materia monetabili non sit diu notabiliter minus in communitate propter istud, dico quod preter inconueniencia incepta in presenti capitulo, adhuc sequerentur plura et peiora quam superius explicata de tali mutacione monete quam de una alia collecta; et potissime sequeretur periculum, ne tandem princeps uellet hoc sibi attribuere, et tunc reuerterentur omnia inconueniencia prius dicta. Nec obstat racio prima in qua dicebatur quod pecunia est communitatis, quia nec communitas nec aliquis iuste potest abuti re sua seu illicite uti ea, sicut faceret communitas si taliter mutaret monetas. Et si forsan communitas ipsa qualitercumque faceret talem mutacionem, tunc moneta cicius quam potest reducenda est ad statum debitum et permanentem, et cessare debet capcio lucri super ipsam monetam.
CAPITULUM XXIII
In quo arguitur quod princeps possit mutare monetas
Solet dici quod in casu necessitatis omnia sunt principis. Ipse ergo de monetis regni sui potest quantum et qualiter sibi uidetur expediens accipere pro imminenti uel instanti necessitate seu pro defensione rei publice aut principatus sui regni. Modus uero colligendi pecuniam per mutacionem monete est ualde conueniens et ydoneus, ut probaretur per ea que dicta sunt capitulo precedenti. Adhuc autem, supposito quod princeps non posset taliter mutare monetas et tantum emolumentum super hoc sumere de iure ordinario uel communi, tamen diceretur quod hoc ipse potest alio priuato iure, ut puta priuilegio speciali a papa uel ecclesia uel imperatore Romano uel eciam a communitate olim sibi hereditarie concesso propter bona merita sua. Item moneta est ipsius communitatis, ut patet ex capitulo sexto, et ipsa potest eam sic mutare ut dictum est capitulo precedenti; ergo ipsa communitas potest aut potuit auctoritatem taliter mutandi monetas principi concedere et se ipsam spoliare iure ordinacionis et mutacionis monete, et partem monete principi dare ab eo capiendam, quomodo uellet. Item si de iure communi spectat ad communitatem ordinare de monetis, ut dictum est sepe, et ipsa propter discordiam multitudinis non potuit conuenire in unum modum, nonne ipsa potuit in hoc condescendere quod totalis disposicio monete ex tunc et de cetero staret in principis uoluntate? Certe sic, et quod racione huius ipse caperet emolumentum in mutacione siue ordinacione monete. Item in septimo capitulo dicebatur, quod certa pensio debet esse taxata pro faccione monete, et quod de et super illa pensione princeps potest aut debet aliquid habere. Ergo pari racione potest habere uel accipere super hoc plus et plus, et per consequens tantum sicut per mutacionem monete. Ergo eodem modo per tales mutaciones potest illud emolumentum leuare. Item oportet principem habere redditus certos et magnos super communitatem, unde ipse possit tenere statum nobilem et honestum, prout decet magnificenciam principalem siue regiam maiestatem. Oportet eciam quod isti redditus sint de dominio principis seu de iure proprio corone regalis. Possibile est ergo, quod una et magna pars istorum reddituum olim fuerit assignata super factum monetarum taliter quod liceret principi lucrum recipere mutando monetas. Possibile est eciam quod isto dempto residui redditus nunquam sufficerent pro statu principi pertinenti. Velle ergo amouere sibi potestatem mutandi monetas est contra honorem regni attemptare principem exhereditare, ymo ipsum depauperare et a statu debite magnificencie destituere, non tam iniuste quam eciam uituperabiliter pro tota communitate, quam non decet habere principem, nisi excellenti statu pollentem.
CAPITULUM XXIV
Responsio ad predicta et conclusio principalis
Quamuis in solucione primi argumenti forsan multe difficultates possent occurrere, uerumptamen breuiter transeundo pro nunc occurrit michi quod, ne princeps fingeret talem necessitatem esse quando non est, sicut fìngunt tyranni, ut dicit Aristotiles,49 determinandum est per communitatem aut per ualenciorem eius partem, expresse uel tacite, quando qualis et quanta necessitas eminet. Expresse dico, quia ad hoc debet congregari communitas, si adsit facultas; tacite uero, si fuerit tam festina necessitas quod populus uocari non possit, et tam euidens quod postea appareat notorie. Tunc enim licet principi aliqua recipere de facultatibus subditorum non per mutacionem monete sed per modum mutui, de quo postea facienda est restitucio plenaria. Ad aliud, cum dicitur quod princeps potest habere priuilegium mutandi monetas, primo non intromitto me de potencia pape, sed puto quod nunquam hoc concesserit nec concederet, quoniam sic ipse daret licenciam malefaciendi, quam nullus bene operando meretur accipere. De imperatore autem Romano dico, quod ipse nulli principi potuit unquam priuilegium dare faciendi illud quod sibimet non liceret, sicut est talis monete mutacio, ut patet ex prius dictis. De communitate eciam dictum est capitulo uicesimo secundo, quod ipsa non potest mutare monetas, nisi in certo casu; et tunc si ipsa committeret hoc principi cum limitacione racionabili, que potest ex eodem capitulo et aliis apparere, iam hoc non faceret princeps tanquam principalis auctor, sed sicut ordinacionis publice executor. Ad aliud autem, cum arguitur quod communitas, cuius est moneta, potest se spoliare suo iure et illud totum principi tradere, et sic totum ius monete deuolueretur ad principem : primo uidetur michi quod hoc nunquam faceret communitas bene consulta, nec eciam sibi liceret quomodolibet mutare monetas aut male uti re sua, ut dictum est capitulo uicesimo secundo. Item communitas ciuium, que naturaliter est libera, nunquam scienter se redigeret in seruitutem aut se subiceret iugo tyrannice potestatis. Si igitur ipsa, decepta aut minis territa uel coacta, concedat principi tales mutaciones, non aduertens inconueniencia que sequuntur, et ex hoc seruiliter se fore50 subiectam, ipsa potest hoc statim aut quomodolibet reuocare. Item res que spectat alicui quasi de iure naturali quandoque non potest ad alterum iuste transferri; sic autem pertinet moneta ipsi libere communitati, ut satis patet ex capitulis primo et sexto. Sicut ergo communitas non potest concedere principi quod ipse habeat auctoritatem abutendi uxoribus ciuium quibuscumque uoluerit, ita non potest ei dare tale priuilegium monetarum, quo ipse non posset nisi male uti, exigendo tale lucrum super mutacione earum, ut satis patet ex multis precedentibus capitulis. Per hoc eciam patet ad illud, quod addebatur ulterius de communitate non concordi in ordinacione monete, que potest condescendere, quantum ad hoc, in principis arbitrio. Dico quod sic potest quantum ad aliqua et ad tempus, sed non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis mutacionibus supradictis. Ad aliud argumentum, sumptum ex capitulo septimo, de hoc quod princeps potest aliquod emolumentum habere super monetam, respondetur faciliter, quod hoc est quasi quedam pensio parua et limitata, que non potest quantumlibet augeri per mutaciones predictas, sed stat sine mutacione quacumque. Ad aliud conceditur, quod princeps potest habere redditus, et debet habere magnificimi et honestissimum statum; sed isti redditus possunt et debent alibi assignari et aliter sumi quam per tales mutaciones indebitas, ex quibus tanta mala et tot inconueniencia oriuntur, sicut ostensum est ante. Posito eciam, quod aliqua porcio istorum reddituum esset super monetam, ipsa tamen debet esse certe et determinate quantitatis, sicut supra quamlibet marcham que monetaretur duo solidi uel sic; et tunc istud esset absque quacumque mutacione siue lucri augmento irracionabili et enormi, quod potest prouenire ex detestabilibus mutacionibus sepe dictis. De quibus uniuersaliter concludendum est, quod princeps non potest eas facere aut taliter lucrum accipere, nec de iure communi seu ordinario nec de priuilegio siue dono, concessione, pacto seu quauis alia auctoritate uel alio quocumque modo, nec potest esse de suo dominio, aut sibi quomodolibet pertinere; ideoque51 istud sibi denegare non est ipsum exhereditare aut maiestati regie contraire, sicut menciuntur falsiloqui adulatores, sophistici, et rei publice proditores. Rursum, cum princeps teneatur hoc non facere, ipse non meretur habere aliquam pensionem seu donum pro abstinendo a tali abusiua exaccione; hoc enim non uidetur aliud esse nisi precium redempcionis a seruitute, quod nullus rex aut bonus princeps debet a subditis exigere. Item, supposito et non concesso quod ipse haberet priuilegium capiendi aliquid supra monetam pro faciendo eam bonam et pro tenendo eam in eodem statu, adhuc ipse deberet priuilegium tale perdere in casu in quo tantum abuteretur, quod ipse mutaret et falsificaret monetam pro suo lucro non minus cupide quam turpiter adaugendo.
CAPITULUM XXV
Quod tyrannus non potest diu durare
In istis duobus capitulis intendo probare, quod exigere pecuniam per tales mutaciones monete, est contra honorem regni et in preiudicium tocius regalis posteritatis. Sciendum est ergo quod inter principatum regium et tyrannicum hoc interest, quod tyrannus prediligit et plus querit proprium commodum quam commune conferens subditorum, et ad hoc nititur ut teneat populum sibi seruiliter subiugatum; rex autem econtrario utilitati priuate publicam prefert, et super omnia post Deum et animam suam diligit bonum et libertatem publicam subditorum. Et hec est uera utilitas atque nobilitas principantis, cuius dominium tanto est nobilius, tanto melius, quanto est magis liberorum siue meliorum, ut ait Aristotiles, et eo diuturnius, quo in tali proposito intencio regis perseuerat, dicente Cassiodoro: ‘Disciplina imperandi est amare quod multis expedit.’ Quociens enim regnum in tyrannidem uertitur, non longo post tempore custoditur, quia per hoc ad diuisionem,52 translacionem aut perdicionem omnimodam preparatur, maxime in regione temperata et remota a seruili barbaria, ubi sunt homines conuersacione, moribus et natura liberi, non serui nec sub tyrannide per consuetudinem indurati, quibus seruitus foret inexpediens, inuoluntaria, et oppressio tyrannica simpliciter uiolenta, ergo non diu permansura, quia, sicut ait Aristotiles, ‘uiolenta citissime corrumpuntur.’ Ideo dicit Tullius quod ‘nulla uis imperii tanta est, que premente metu possit esse diuturna,’ et Seneca in tragediis inquit:
Violenta nemo imperia continuit diu;
moderata durant.
Unde principibus destitutis improperabat Dominus per prophetam, dicens quod imperabant subditis cum austeritate et potencia. Adhuc autem propositum aliter declaratur; ait enim Plutarchus ad Traianum imperatorem, quod ‘res publica est corpus quoddam, quod diuini numinis instar beneficio animatur et summe equitatis agitur nutu, et regitur quodam moderamine racionis.’ Est ergo res publica siue regnum sicut quoddam corpus humanum, et ita uult Aristotiles quinto Politice. Sicut ergo corpus male disponitur, quando humores excessiue fluunt ad unum eius membrum, ita quod illud membrum sepe ex hoc inflammatur 53 et nimium ingrossatur, reliquis exsiccatis et nimis attenuatis, tolliturque debita proporcio, neque tale corpus potest diu uiuere; ita conformiter est de communitate uel regno, quando diuicie ab una ipsius parte attrahuntur ultra modum. Communitas namque uel regnum, cuius principantes in comparacione ad subditos, quantum ad diuicias potentiam et statum, enormiter crescunt, est sicut unum monstrum, sicut unus homo cuius caput est tam magnum, tam grossum, quod non potest a reliquo debili corpore sustentari. Quemadmodum ergo talis homo non potest se iuuare nec sic diu uiuere, ita neque regnum permanere poterit, cuius princeps trahit ad se diuicias in excessu, sicut fit per mutaciones monete, ut patuit capitulo uicesimo. Rursum, sicuti in mixtione uocum non placet nee delectat equalitas, et inequalitas54 nimia uel indebita totam consonanciam destruit et deturpat; ymo requiritur proporcionata inequalitas et commensurata, qua perseuerante emiscent leti blanda modulamina chori: sic eciam uniuersaliter, quoad omnes partes communitatis, equalitas possessionum uel potencie non conuenit nee consonat, sed et nimia disparitas armoniam rei publice dissipat et corrumpit, ut patet per Aristotilem quinto Politice. Potissime uero ipse princeps, qui est in regno ueluti tenor et uox principalis in cantu, si magnitudine excedat et a reliqua communitate discordat,55 regalis policie dulce melos tunc erit turbatum. Propter quod secundum Aristotilem adhuc est alia differencia inter regem et tyrannum, quia tyrannus uult esse potencior tota communitate, cui presidet uiolente; regis uero temperancia est tali moderamine comparata,56 quod ipse est maior atque potencior quam aliquis eius subditus, est tamen tota ipsa communitate inferior uiribus et opibus,57 et sic in medio constitutus. Sed quoniam potestas regia communiter et leuiter tendit in maius, ideo maxima cautela adhibenda est et peruigil custodia, ymo altissima et principalis prudencia requiritur ad eam preseruandam, ne labatur ad tyrannidem, precipue propter adulatorum fallacias, qui semper principes ad tyranniam impulerunt, ut ait Aristotiles58. Ipsi enim, sicut in libro Hester legitur, aures principum simplices et ex sua natura alios estimantes, callida fraude decipiunt, et eorum suggestionibus regum studia deprauantur.59 Sed quoniam eos euitare aut extirpare difficile est, ipse Aristotiles60 dat aliam regulam, per quam regnum potest longo tempore conseruari; et est, quod princeps non multum amplificet dominium supra subditos, exacciones capciones non faciat, libertates eis dimittat aut concedat, nec eos impediat, neque utatur plenitudine potestatis sed potencia legibus et consuetudinibus limitata uel regulata. Pauca enim, ut ait Aristotiles,61 sunt iudicis uel principis arbitrio relinquenda. Aristotiles eciam adducit exemplum de Theopompo Lacedemoniorum rege, qui, cum multas potestates atque tributa populo remisisset ab antecessoribus imposita, ipse quidem uxori ploranti atque improperanti, turpe esse regnum minoris emolumenti filiis traditurum quam suscepisset a patre, respondit dicens: ‘Trado diuturnius.’ O diuinum oraculum! O quanti ponderis uerbum, et in palaciis regiis literis aureis depingendum! Trado, inquit, diuturnius, ac si diceret: Plus auxi regnum duracione temporis quam sit diminutum moderacione potestatis. Ecce plus quam Salomon hic. Nam si Roboam, de quo supra memini, a patre suo Salomone regnum sic compositum recepisset et tenuisset, nunquam decem de duodecim tribubus Israel perdidisset, nec sibi improperatum fuisset Ecclesiastici xlvii: Prophanasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos, et ceteris stulticiam tuam, utfaceres Imperium bipertitum. Sic ergo ostensum est, quod dominium quod ex regno in tyrannidem uertitur, oportet ut celeriter finiatur.
CAPITULUM XXVI
Quod capere lucrum ex mutacione monetarum preiudicat ioti regali posteritati
Declarare propono quod mutaciones predicte sunt contra honorem regis et generi regio preiudicant. Pro quo tria premitto. Primum est, quod illud est in rege uituperabile et successoribus eius preiudiciabile, per quod regnum perdicioni disponitur, aut ut ad alienigenas transferatur; nec rex posset satis dolere uel flere, qui esset ita infelix, ita miserabilis, quod per negligenciam suam aut per malum regimen eius aliquid fìeret, unde ipse uel heredes sui perderent regnum tot uirtutibus auctum, tanto tempore gloriose seruatum. Necnon in periculo anime sue gloriose foret, si ex defectu sui populus pateretur tot pestilencias, tot calamitates et tantas, quot et quante solent accidere in dissipacione siue in translacione regnorum. Secundo suppono quod per tyrannizacionem regum62 regnum perdicioni exponitur,63 sicut declaratum est in capitulo precedenti, et quoniam, sicut in Ecclesiastico scribitur, Regnum a gente in gentem transfertur propter iniusticias et iniurias et contumelias et diuersos dolos tyrannis autem iniuriosa est et iniusta. Cum hoc eciam, ut ad specialia descendam, absit quod in tantum degenerauerint Francigenarum libera corda, quod uoluntarie serui fiant. Ideoque seruitus eis imposita durare non potest, quoniam, etsi magna sit tyrannorum potencia, est tamen liberis subditorum cordibus uiolenta et aduersus alienos inualida. Quicumque ergo dominos Francie ad huiusmodi regimen tyrannicum quoquo modo traherent, ipsi regnum magno discrimini exponerent, et ad terminum prepararent. Neque enim regum Francie generosa propago tyrannizare didicit, nec seruiliter subici populus Gallicus consueuit. Ideo, si regia proles a pristina uirtute degeneret, proculdubio regnum perdet. Tercio suppono, tanquam iam probatum et sepius repetitum, quod capere uel augere lucrum super mutacione monete est factum dolosum, tyrannicum et iniustum, cum hoc eciam, non posse continuari in regno, quod quidem regnum iam non sit, quoad alia multa, in tyrannidem uersum. Unde non solum inconueniencia sequuntur ex isto, sed oportet quedam alia mala esse preuia, alia concomitancia; quia hoc non potest a uiris consuli qui non sint in intencione corrupti atque ad omnem fraudem et nequiciam tyrannicam consulendam parati, ubi uiderent principem ad hoc inclinari uel posse flecti. Dico itaque recolligendo, quod res per quam regnum perdicioni disponitur, turpis est et preiudiciabilis regi et heredibus suis, et hoc fuit primum suppositum;64 sed hoc est protrahi et conuerti in tyrannidem, et hoc fuit secundum; et ad hoc uertitur per mutaciones monete, ut dicit tercium. Igitur exaccio que fit per tales mutaciones est contra honorem regis, et preiudiciabilis toti posteritati regali; quod erat probandum.
Hec igitur, ut premisi, sine assercione dicta sint et cum correccione prudentium, nam, secundum Aristotilem, ciuilia negocia plerumque sunt dubia et incerta. Si quis igitur amore ueritatis inueniende hiis dictis uoluerit contradicere aut contrascribere, bene faciet; et si male locutus sum, perhibeat testimonium de malo,65 sed cum racione, ne ipse uideatur gratis et uoluntarie condempnare, quod non potest efficaciter impugnare.
Explicit Tractatus de mutacionibus monetarum a magistro Nicolao Oresme sacre pagine excellenti professore.66
1 Deut. xxxii. 8
2After subuenitur, V adds naturaliter
3 Fasti i. 221–2; the true text has omen for omnis, and victaque
4 Isaiah lx. 17
5 Variae IV. 34. 3
6 Cassiodorus Variae IV. 34. 3
7 parua C, and so the French version (petite monnoie); minus preciosa V; pura the other MSS
8MSS have actus, accus or acus
9So G and the French version (monnoyable); C has monetali, the other MSS numerabili
10 Genesis i. 28
11 Matthew xxii. 20
12 Romans xiii. 7. The French version translates vectigal as betaille (possibly by confusion with taille, a tax).
13 Pol. vii. 8.?
14 Inv. ii. 56
15 V omits tunc . . . alii duo solidi, a slip which Kees’s editor tries to mend by inserting lxiiii after monetacione.
16 Eth. V. v. 14 (1133b14)
17So C; VWG have in proposito, P imposicio
18 VC have subieccionis, and so apparently the French version (affin que le glout peuple vensist a sa subjection)
19 So PC and the 1484 edition; all other MSS miserum
20 Variae I. x. 5
21So WP; uero C, libro VG
22MSS except C omit in
23The 1605 edition here inserts, without reason given, an excerpt from Cassiodorus, Variae I. 10
24So the MSS; the 1484 edition omits the word, and two late copies have ipse and ipso
25 equiualentis V, equiualenciam G
26The 1605 edition adds the words uel B. Virginis
27So W; the other MSS hoc uocando monetam
28 multipliciter WP, multipliciter ferent C
29 V has iniustum et
30 Epp. ex Ponto I. v. 26
31 Pol. I. x. 5 (1258b7)
32 Variae I. 10. 7 and 6
33All MSS have an abbreviation here which looks like numine or minime, rather than nonne; possibly for numne?
34 Wisdom xi. 21
35 abolostaticam, all MSS
36 V has aliam, W malam uel aliam
37After retinet, V inserts perfecte, which the 1605 edition emends to profecto
38So the 1605 edition; quidam efficarius WP, quidem efficacius VGC
39So P; munita W, minuta VC, minuta non G
40 puniri GPC
41The 1605 edition prints altercari, an attractive suggestion, but not supported by the French version
42 Isaiah v. 20
43 The French has ‘because some sicknesses are so contagious and more dangerous than others because they are more perceptible and affect the nobler members’.
44 talis V, and so the French version (telle ou semblable)
45After naturalibus, C adds ad orandum et sustinendum
46 Fr. Vers. ‘en moult grande richesse emiclopes’ (enveloppes?). Could the Latin have been immersi?
47 V has deteriora, et hoc est difficile uidere, omitting the rest
48For cessarent, V has ipsa cessarent multa inconueniencia adducta, which makes good sense, but needs support from other MSS or the French version
49 Perhaps referring to the demand for a body-guard. Polit. iii. 10. 10 (12866b.39–40)
50For se fore, W has nouerit se esse
51 ideoque W, ideo V, item quia GC, item quod P
52 diminucionem VG
53So VG and the French version (enflammé); inflatur the other MSS
54 equalitas et is omitted by C and the French version, et inequalitas by VW
55 discordet the 1484 edition, perhaps rightly
56So W; moderata V, temperata GPC
57 opibus GP, operi bus the other MSS and the French version(oeuvres ct forces)
58 Pol. V. xi. 3 (1314a2)
59 ELsther xvi. 6–7 (in the Vulgate)
60 Pol. V. xi. 2 (1313a18)
61 Pol. III, xvi. 11
62 regum is omitted by VWC
63 disponitur W, perhaps rightly
64The eight words et heredibus... suppositum stand in all MSS and editions after conuerti
65 John xviii. 23
66So W; V has Explicit tractatus mag. N. O. de mutacione monete
[THE MINT]
SOME men hold that any king or prince may, of his own authority, by right or prerogative, freely alter the money current in his realm, regulate it as he will, and take whatever gain or profit may result: but other men are of the contrary opinion. I have therefore determined to write down in this treatise what seems to me from a philosophical and Aristotelian point of view, essentially proper to be said, beginning with the origin of money. I make no rash assertions, but submit everything to the judgment of my seniors. Perhaps my words will rouse them finally to settle the truth of this matter, so that the experts may all be of one mind, and come to a conclusion which shall be profitable both to princes and subjects, and indeed to the state as a whole.1
1 See Appendix I
CONTENTS
CHAPTER
III. Of the Variety of Materials and of Alloy
IV. Of the Form or Shape of Money
V. Who has the Duty of Coining?
VII. Who bears the Expense of Coining?
VIII. On Alterations in Coinage in general
XV. That the Profit accruing to the Prince from Alteration of the Coinage is unjust
XVI. That such Profit is unnatural
XVII. That Profit from the Change of Money is worse than Usury
XVIII. That such Alterations of Money are essentially not permissible
XIX. Of certain Disadvantages to the Prince resulting from Alterations of the Coinage
XX. Of other Disadvantages to the Community as a whole
XXI. Of Disadvantages to part of the Community
XXII. Whether the Community can make such Alterations
XXIII. An Argument that the Prince may alter the Coinage
XXIV. Reply to the previous Chapter and main Conclusion
XXV. That a Tyrant cannot be lasting
XXVI. That the taking of Profit from Alteration of the Coinage injures the whole Royal Succession1
1 The translation into French adds to the table of contents:
Thus, then, from the preface and chapters above-mentioned, there appears a part, but not as yet the whole, of the scandals, damages and disadvantages which may arise, and are already beginning in the realm or country in which such abuses are allowed in the coinage, and in the noble metals of which it consists and ought to consist. And although I have no claim to interfere, being the meanest and most ignorant and unlearned of all men, I beg that this warning may be taken and understood to show my zeal and good will to the common wealth, and not be exposed to hasty abuse from its readers.
The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents
Read the whole book online · Book details
Free to read online and to download from this archive.