Chapter 5 of 8 · The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents by Nicholas Oresme
Latin Text
CAMBIUM
Temp. Henry III (Red Book, fo. 231 v°.)
Genera argenti, uidelicet: de Monte Pessulano, quod est adeo bonum quod decidit libra examinata nisi in uno denario, uel in duobus ad plus. Argentum de Eregh[a] eodem modo. Argentum de Fuacg[io], unde libra decidit in iiijd. ad plus. Argentum de Seyngu[esa] et de Maclyne semper est purum et non decidens. Argentum de Alemannia, fere totum purum. Argentum de Brucela et de Flandria, de quo libra decidit iiijd. Argentum de Verona; libra communiter decidit xijd. Argentum de Podio, de quo libra decidit xvd. Argentum de Valentino; decidit libra viijd. Argentum de Pampeluna; decidit libra ijd. Et hec omnia de argento in platis.
De denariis de Venitia; non decidit libra nisi in jd. Similiter de Gennua. Similiter de Mylerensibus Yspanie. Colennenses legales; unde libra decidit vjd. Colonenses falsi; unde libra decidit iijs. Bruselenses decidunt in libra iijs. communiter. Marsilienses decidunt vjd. de libra. In hiis autem aduertat cambiator ut emat libram cuiuslibet argenti secundum quod sibi melius credidorit proficere quoniam respondebit de proficuo Regi, eo quod certa habet stipendia xl. Proficuum autem erit Regi, set dampnum non, eo quod aut est industrius aut non. Non industrio enim [non] indiget Rex. De uasis autem argenteis absque deauratione recipit Cambiator libram ad casum viij denariorum; et consimiliter de deauratis. Et si fuerint uasa uenalia et integra, que possint uendi de lucro ultra pondus, debet respondere; et similiter de excrescenti uasorum deautarorum, cum cuppa deaurata ualeat aliquando, ultra pondus, xxs., uel jm., uel xs.
[OFFICIA MINISTRORUM CAMBII]
c. 1248 (Red Book, fo. 246)
In baga inuenta in Thesauro, in qua continentur compoti diuersorum de cambio Monete Regis, inuenitur quedam cedula in hec uerba.
Officium Cambitoris iure tale est; quod capiat de qualibet libra ueteris monete, xvjd., uidelicet, ad opus domini Regis et Comitis, per pondus, vjd. de recta et consueta firma, et x denarios ad opus monetariorum pro decensu ad ignem. Et eodem pondere quo ipse cambitor recipit ueterem monetam in cambiendo, eodem pondere ipsam liberabit monetario ad fundendam. Et si ipse Cambitor emerit argentum grossum purum, de qualibet libra capiat vjd. de recta et consueta firma; et liberet idem argentum grossum monetariis eodem pondere quo emebatur ad fundendum. Et ipsi monetarii apponent cuilibet libre, vjd. de cupro, secundum rectam et antiquam consuetudinem; de quibus vjd. ipsi monetarii dabunt operariis nouam monetam fabricantibus, iijd. de qualibet libra, et de aliis iijd., debent alocare domos fontorum, soldas operariorum, et conducent seruientes suos in suo officio, et inuenient cuneos et ement carbonem et omnia alia que suo pertinent officio. Et si ipse Cambitor emerit argentum grossum quod non sit purum per estimationem suam, et monetarii noluerint illud argentum per estimationem recipere, ipse Cambitor illud argentum faciet purum per ignem; ita quod si lucrum inde ueniat, erit domini Regis et Comitis. Et conducent ardorem de exitu cuneorum,1 qui habet pro libra obolum.
In cambio erit unus assayator qui debet assayare platas ante quam deferatur ad Cuneum, quod sint recti ponderis et de bono argento, et faciet quamlibet assayam de xx platis ponderantibus xx denarios legalis monete, que assaia debet descidere unius oboli tantum et non magis, neque minus. Et cum transierint per cuneum plate ille, debet assayator lacere j assayam xxd. in cambio et coram clericis et cambitore et aliis circumsedentibus debet assaya ilia judicari, quod sit legalis ponderis et de bono argento, sicut dictum est de platis; et hoc facto, debet Cambitor cambire denarios illos.
Item officium custodum cuneorum tale est, quod ipsi sedeant et uideant quod operarii bene percutiant platas ad cuneum missas, et quod nulla plata percutiatur, neque transeat per cuneum, nisi fuerit bona, legalis et recta. Et ad istud officium faciendum, recipient de qualibet centena libra xijd. de monetariis.
Item officium Hostiarii tale est, quod hostium Cambii bene seruetur de intrantibus et exeuntibus; et quod uocet et congreget omnes ad officium monetariorum pertinentes, sicut fuerit ei iniunctum.
[EXAMINATIO NOVE MONETE]
A.D. 1248 (B.M. MS Hargrave, 313, fo. 96 v°)
Anno regni Regis Henrici filli Regis Iohannis xxxij°, die Mercurii proxima ante festum Gregorii, facta fuit examinatio tam noue quam ueteris monete Anglie per breue domini Regis directum Maiori et ciuibus Londonie sub hac forma:
Henricus, Dei gratia, Rex Angl’, etc., Maiori et ciuibus Londonie, salutem. Mandamus uobis quatinus eligatis xij de discretioribus et legalioribus hominibus Ciuitatis uestre Lond’ et eis associetis xij bonos aurifabros eiusdem ciuitatis, ita quod in uniuerso sint xxiiij discreti, qui simul eant coram Baronibus de Scaccario nostro apud Westmuster et iurati examinent, una cum eis Baronibus, tam ueterem quam nouam monetam terre nostre et prouideant qualiter melius fieri ualeat; et quod fiat de bono argento; et quod sit legalis et ad commodum regni. Salua nobis firma nostra approbata et antiqua.
Concientibus igitur apud Westmonasterium predicta die Mercurii dictis Maiore et ciuibus London’, iuxta formam predicti breuis, elegerunt ex se xij de discretioribus dicte ciuitatis, uidelicet, Michaelem Touy, tunc Maiore[m] Londonie, Nicholaum Bat et Willelmum Vitalem, tunc uicecomites Londonie, Adam de Basinges, Thomam de Dunelmo, Iohannem de Gisorz, Stephanum Bukerel, Laurentium de Frowike, Iohannem Adriani, Radulfum Hardel, Radulfum Fabrum, Radulfum Spiciarium, Hamonem de Castello, Iohannem le Minur, Odonem Fabrum, ad predictam examinationem faciendam. Qui xiij in fidelitate qua tenentur domino Regi, una cum xiij aurifabris iur’, uidelicet, Thoma de Stanes, Ricardo Bonauenture, Roberto Pentecoste, Bartholomeo Ilger, Ricardo Abel, Iohanne Fiz, Ricardo le Bacheler, Reginaldo le Noir, Thoma de Wimburn’, Adam de Stanes, Petro de Bristoll’, Thoma Rosemud’ et Petro de Standon’; in presentia domini Regis, Comitis Cornubie fratris domini Regis, Willelmi de Hauerhulle eiusdem domini Regis Thesaurarii, Edwardi de Westm’, Willelmo Hardel, tunc custodis Camb’ Londonie et Gantuarie, Radulfi de Ely, Baronis de Scaccario, et aliorum fidelium domini Regis tunc ibidem presentium, dictam examinationem, quam assaiam vocant, in hunc modum fecerunt, scilicet, sumpta coram predictis omnibus una libra, pluries, noue monete et noue incisionis, et in igne posita purgatura, et examinata et extracta et in statera posita; inuentum est quod non decidebat de libra nisi vjd.; unde, secundum consuetudinem regni Anglie, bona fuerat et legalis et a singulis approbata. De ueteri autem moneta, similiter, sumpta una libra, pluries, et modo premisso in igne missa et ponderata, decidebant de libra per examinationem predictam x denarii, unde uidebatur omnibus quod non erat bona neque legalis: et ideo prouisum est ab omnibus et concessum, quod qui de cetero uelint ad cambium domini Regis ueterem monetam cambire, dabunt pro qualibet libra, preter firmam domini Regis, xd., eo quod totidem denarii deciderunt de libra [in] illa moneta; aut in electione illius qui cambire noluerit huius modi monetam sit, quod moneta sua per ignem examinetur, uel quod det xd. pro qualibet libra ultra firmam predictam, sicut predictum est.
Et ne futuris temporibus posset fraus fieri de legali moneta regni, de Consilio predictorum omnium pro utilitate reipublice, facta sunt duo assaia, pond[us] utri[us]que xs., quorum unum est de puro argento, et aliud de argento ad cuius exemplar debet fieri moneta, que duo assaya2 quodam quonio impressa, posita sunt in thesauro domini Regis apud Westmonasterium sub sigillo Maioris London.
Consimiliter facta sunt plura assaia in forma predicta, dicto conio signata per diuersa loca ubi erigitur cambium liberata, scilicet, apud Lond’ duo pondera xl. denariorum, unum uidelicet purum ad argentum cognoscendum, et aliud ad monetam; apud Cantuar’ duo eiusdem forme; apud Sanctum Edmundum, Norwic’, Oxon’, Norh’, Line’, Winton’, Glouc’, Exon’ et Eborac’, Irencester, et eodem modo.
Postmodum uero mandatum est ex parte domini Regis maioribus, prepositis et balliuis predictarum uillarum in quibus fieri debet moneta extra ciuitatibus London, et Cantuar, quod singuli in uillis suis eligant de discretioribus et fidelioribus earundem uillarum iiijor monetarios, totidem custodes cuneorum, duos assayatores et unum clericum; prouiso quod tales sint et tam idonei quod de facto illorum tota uilla respondeat; et quod illos per litteras suas sigillo communitatis signatas, Thesaurario et Baronibus et custodibus Cambii domini Regis presentant. Qui maiores prepositi et balliui, audito mandato domini Regis, et in huius modi electionem in forma predicta procedentes, homines ad officia predicta electos, cum litteris suis patentibus, in quibus nomina eorum electorum3 continentur, et que sint in Thesauro, predictis Baronibus presentauerint, qui sacramenta eorum nominatim de omnimoda fìdelitate in offieiis suis faciendis admittentes, ipsos, sicut inferius continetur, in offieiis suis substituerunt.4
FORMA NOVE MONETE
A.D. 1279 (Red Book, fo. 245)
Premerement ke hom deit fere un estaundard ke deit demoerer al Escheker ou en quel lieu ke nostre Seignur le Roy voldra. E solum la forme del Estaundard serra fete la mone e de tei bonte cum le estaundart. Et deit estre merche, fete et ferue del enprente del vel coyn e du novel.
Enkore ke la grose mone de quatre esterlings deit estre de la bonte del estaundard sus dit.
Enkore ke les ferlings seient round, e doyvent touz estre fet a Londres, e nent aylurs, et serrunt appellez Lundreis; issi ke en quatre ferlings, ky les vodra fundre, len y trose autant de fin argent cum en lEsterling, fors tant ke lenfaudra ceo ke il cousterayent plus a fere. E pur ceo ke ly ferling serroyt trop febles et trop petit de tei lay cum les sterling, si est purveu ke il eyt autant plus de lay. E est a saver ke il serrunt de peys de seysante cink souz e wit deners a la livere, e serrunt taile en tele manere ke en la unce puse aver cink fortz e cink febles; e li plus forz ne pusent estre de meyns de seisante souz et wit deners a la livre, ne li plus febles de plus de seysante dis souz e wit d[eners] a la livre. E de ceo serra fet un estaundard, ausi cum des ferlings, e mis en Tresor cum le autre; e deyt estre feru del coyn del ferling.
Enkore deit hom bailler al Mestre une garde, e cele garde deit garder ke les deners seient de peis e de taile, cest a saver ke en la livre ne deit aver ke sis fortz e sis febles. Si ke le un ne peysera plus ke le autre de un greyn e demi del dreit dener. E cele garde deit peiser la monoye sus dite, e si eie est bien trove de soen dreit peys, li mestre est quites e delivere kant al dit peys de cele moneye ke serra livere de peys e de cunte. E si avenyt ke un dener fust trove a la livre fort ou feble plus ou meyns de un greyn e demi al dreit dener, pur ceo ne demore mie la moneye ke ne seit delivre. Et deit estre la livre de vint souz et treis deners. E si il avenit ke un dener fust plus ou meyns ala livere, pur ceo ne demore mie ke la moneye ne fust livre al Mestre pur payer as marchaunz. E le mestre est tenu a mender la defaute de plus e de meyns a la monoye ke il fera apres.
Enkore ke hom deit aver un boiste a deus clefs, dunt le un deit garder li Mestre de la monee, e le autre le gardeyn. E en la dite boiste deit em mettre de checun dis livres fetes, un esterling pur fere le essay. E cele boiste deit estre delivre quatre fiet par an par le assayur le Roy, e ce sayt a les Cheker.
Enkore ke nostre seignur le Roy deit aver un bon assayur et leal, e ke cel assayur face le assay de la moneye quatre feth le an, sicum il est ava[n]t dit. E si avenist ke les deners de la boiste seient trovez escharz de deus greyns e demy a la demy unce, ke pur ceo le Mestre ne seyt poynt greve, mes seit tenuz a restorer la defaute 5 a la deliverance de la boyste e de plus e de mayns al dist de le assayur e des gardes. Meymes la manere sayt fete des ferlings ke sunt apele Lundrays de grain, boyste e de tut cum de les deners.
Enkore ke le Roy face crier par tot soen reaume ke nul hom [ne] chaunge la monoye, ne nule plates, nenul autre manere de argent fors al chaunge le Roy, ou a teles persones ke al ceo serrunt assignees; e ke nul hom seit si hardi de porter hors del reaume de Engletere la monoye abatue; e ky cuntre ceo fra, soen cors et ses biens seyent a la volunte le Roy.
Enkore ke nul orfevre ne achate nul argent, fors de vele vessele, si nun a chaunge; ne en nule vile seit overant nul orfevre fors en grant rues, a veue de gent, sur greve forfeture a la volunte le Roy.
NOMINA MINISTRORUM GAMBII

Bonifacius Galgani de Florentia, assayator Monete—Juratus.
Iohannes de Maydenstane, Clericus Cambii, Contrarotulator sit ex parte Regis.
[DEFENSIO TONSURE]
c. 1280 (Red Book, fo. 245 v°)
Memorandum quod proclametur per totum Regnum quod nulla fiat tonsura de noua moneta sub periculo uite et membrorum et amissione omnium terrarum et tenementorum ac omnium rerum et bonorum quorumcunque illorum quos inde per iudicium Curie domini Regis conuinci contigerit. Et Rex prohibebit ne aliqua tonsura fiat de eadem moneta sub pena predicta. Et similiter prohibebit Rex ne aliquis recipiat aliquam monetam de eadem tonsam sub pena predicta. Et ke le Roy defent ke nul orfevre . . .
DE MONETA
1279, December 8 (Red Book, fo. 247)
Conuentum est cum Magistro Willelmo de Turnemire de Marcell[ia] die Veneris in festo Conceptionis Beate Marie anno regni Regis E[dwardi] octauo, in hunc modum; uidelicet, quod idem Magister Willelmus erit magister monete Regis in Anglia, et operari faciet monetam in quatuor locis ad presens, uidelicet: Apud Lond’, ubi habebit tot furnesias quot habere poterit. Apud Cantuariam, ubi faciet operari et sustinebit octo furnesias, cum illis tribus que sunt Archiepiscopi Cantuariensis. Apud Bristolliam habebit xij furnesias, et apud Eboracum habebit xij furnesias; et in quolibet predictorum locorum trium, uidelicet, apud Cantuariam, Bristolliam et Eboracum, habebit sub se unum magistrum ad custodiendum predictam monetam et ea que ad monetam pertinent: et sustinebit, sumptibus suis, expensas et misas hominum suorum in eisdem locis, uidelicet, predicti magistri monetarii et custodis platarum et funditoris, garcionis in funtorio et aliorum ministrorum. Ita quod omnia onera et expensas portabit predictus Magister Willelmus in predictis quatuor locis, et monetam reddet domino Regi coctam et dealbatam et paratam in omnibus, sumptibus suis: et dominus Rex dabit ei pro qualibet libra sterlingorum, Septem denarios, uidelicet, tres denarios et quadrantem pro stipendiis monetariorum percutientium et fabricantium monetam; et allocabuntur eidem Magistro unus denarius et unus quadrans in decasu argenti ad ignem, et unus denarius et obolus in emendatione cuiuslibet libre monete. Ita quod pro emendatione monete et in decasu ad ignem, allocabuntur ei in qualibet libra undecim ferlingi ut predictum est: Item allocabitur eidem magistro unus denarius in qualibet libra pro stipendiis suis et expensis, et etiam aliorum magistrorum sub se, et aliorum ministrorum suorum, tam in cibis et potibus, quam robis eius et aliis, et pro carbone, et pro cuneis emendis et scindendis, et aliis expensis circa monetam. Et dominus Rex inueniet eidem Magistro Willelmo domos in quolibet predictorum quatuor locorum, aptas ad fabricandum in eis et sustinebit onus feodi domini Hugonis fìlli Othonis, custodis Othonis nepotis sui, quod clamat habere in custodia cuneorum uel satisfaciet eidem Hugoni pro illo feodo. Utensilia autem que dominus Rex habet Londonie in domibus suis monete liberabuntur prefato Magistro Willelmo, in statu quo nunc sunt, de prestito: et idem Magister Willelmus eadem restituet in fine anni, uel quando officium monete dimittet, in eodem statu in quo tunc fuerunt.
Conuentum est eciam cum eodem Magistro Willelmo quod grossum sterlingum qui ualet quatuor minores sterlingos faciet per Angliam eodem foro et eadem conditione quibus faciet predictum sterlingum minorem, eo tamen adjecto quod, quia idem grossus denarius fabricari potest leuius quam communis sterlingus, quicquid inde poterit comodi accrescere cedet ad profìcuum domini Regis.
Conuentum est etiam cum eodem Magistro Willelmo, quod ipse similiter faciet ferlingos per Angliam qui nunc sunt rotundi et Lundrenses uocantur. Ita quod dominus Rex habebit de qualibet libra tantum proficui quantum habebit de communibus sterlingis, uidelicet, xij sterlingos. Et sciendum quod quelibet libra continebit quatuor uiginti Londrenses, et tres solidos ultra, numero, quoniam apponitur in ipsa moneta magis de eslaio quam in sterlingis, propter magnas expensas quas oportet ponere circa eandem paruam monetam fabricandam; et estimatur quod in qualibet libra illius parue monete, oportet allocari predicto Magistro Willelmo decem denarios et obolum pro factura et omnibus custibus circa fabricam illius libre faciendis. Et remanebunt domino Regi de proficuo de qualibet libra, xijd. ad minus. Et sciendum quod predictus Magister Willelmus incipiet fabricare in crastino circumcisionis Domini, anno predicto, iuxta formam irrotulatam in Scaccario, uidelicet de omnibus monetis predictis.
Item conuentum est cum Fache mercatore quod erit capitalis essaiator, emptor, et ponderator Monete, habens unam clauem cuiuslibet pixidis denariorum de essaio.
DE MONETA
A.D. 1300, March 29 (Red Book, fo. 259)
Fait a remembrier que le xxix jour de Martz lan du regne le Roi Edward xxviij fui ordine a Westmostier par le Roi et son consail de mettre chaunge et overours de moneie en les lieus par mi le Reaume Dengleterre desuz nomez, cest a savoir; a la Tour de Loundres xxx fornaises; a Caunterbury viij fornaises, sicome avaunt ces houres unt este; a Kyngestone seur Hulle, iiij fornaises; a Neuechastel seur Tyne, ij fornaises; a Bristuyt, iiij furnaises; a Eccestre, ij furnaises. Et fait assavoir que Johan Porcher, Mestre de la Monoye Dengleterre, il meismes demoraunt a Loundres pur la moneie faire, deit mettre en chescun des autres lieus avaun nomez un homme en son lieu pur faire la moneye, et deit trover totes choses qui apent a Maistre, pur les queux il meismes vorra respoundre par autiel foer come il meismes prent pur la livre a Loundres. Et Roger de Frowyke, Chaungeour, demoraunt a Loundres, deit trover un Chaungur a Caunterbury et un autre a Bristuyt, pur les queux il voudra respoundre, et il deit prendre pur lui meismes et un clerk, del houre qe les Pollardes et les autres mauveises moneies contrefaites serront abatues, taunt qe la greignure presse serra passe, xl marcs par an. E pur le Chaungur de Caunterbury, del houre qil le mist, chescun an xxl. E pur le Chaungur de Bristuyt, del houre qil le mettra, chescun an xxl., tant come il demurront es lieus avauntditz. E Talde Janian et Coppe Cottenne et lour compaignons, marchauntz de la compaignie de Friscobald de Florence, averont les chaunges de Kyngestone seur Hulle, Neuchastel seur Tyne et Excestre, avantnomez, et troveront Chaungeurs, e deners en les chaunges pur eaux sustenir, et totes autres choses qe as Chaungeours apertenent; issint qil des issues des Chaunges avauntditz reddent acounte a Johan de Sandale gardeyn des chaunges le Roi; le quiel Johan deit mettre Clerk’s pur lui es ditz lieus pur contrerouller e charger les avantditz marchauntz, e respoundrount a dit Johan des issues, et le dit Johan en respoigne outre au Roi. E Lapyn Roger, assaiour, demoraunt a Loundres pur faire les essays de les countreboistes et totes autres assays qi apertenent au Chaunge, deit prendre par an, del houre qe la mauvoise moneie soit abatue, tant qe la greignure presse soit passee, xl. marcs. E si par aventure le dit Lapyn soit envoie hors de Loundres aillours qe a Caunterbury pur faire assays, il en doit avoir ses resnables despenses du Roi. E Johan de Sandale gardeyn des chaunges le Roi avantditz deit prendre pur lui et pur son clerk, demoraunt a Loundres, autaunt de fee come les autres, qi unt este avaunt lui on cel office, unt pris, et outre ceo, x marcs par an pur un autre clerk qui li covendra tenir au chaunge de Loundres tant come la presse durra. E pur les clerks quii troverà a Caunterbury, Kyngestone seur Hulle, Neuchastel seur Tyne, Bristuyt, et Excestre, les queux serront aussint gardeyns des Coygns en meimes les lieus, pour chescun de eaux xx marcs par an. E le gardeyn des Coygns a Loundres deit avoir auxi come autres gardeyns devaunt lui unt eu. E Usshiers des eus a Loundre et a Caunterbury deivent prendre chescun de eaux, iijd. le jour. E quel hour qe le dit Johan de Sandale aille hors de Loundres en les bosoignes le Roi, pur visiter les autres lieus, il deit prendre chescun jour pur ses despenses, iij souz.
E estre ceo fu ordene meismes le jour qe Alisaundre Norman de Luyke deit estre mestre de la moneye le Roi a Dyvelyn en Irlaunde, et deit mener ove lui, as custage le Roi iiij furnaises, et deit prendre de chescune livre de moneie qil fra, vjd. pur tutz custages; issint qil deit trover le gravour des coigns a ses custages, et totes autres choses qi apertenent a Maistre, auxi avaünt come Johan Porcher fait en Engleterre. E deit faire moneie dautieu poys et dautiel allay come homme ad fait avaunt ces houres. E a bien et loiaument respoundre au Roi des totes choses qe lui serront baillez en garde et a overer. Lavantdit Alisaundre ad trove la maynprise qi senswyt al avauntdit Talde et ses compagnons qi deivent respoundre de tut, cest asavoir.
E Talde Janian e Coppe Cottenne et leur compaignons avauntditz deivent aver la chaunge illoeques, e troveront chaungeour et deniers et autres choses qi apertenent au chaunge a Dyvelyn, e deivent rendre acounte al Escheqer de Dyvelyn des issues du dit Chaunge, et respoundre au Roi des issues; issint qe le Tresorer del Escheqer de Dyvelyn lur assignera un clerk pur countrerouller a eaux et eaux charger des issues avaunt dites. E pur ceo qe le veiage entre Engleterre et Irlaunde est perilous et la boiste deit estre porte en Engleterre pur assaier; si est ordene qil facent ij boistes, issint qe si lune feust perdue, qe homme peusse aver recoverer en lautre. Endroit des gages, mises et despenses des avauntditz marchauntz serront taxez par lavisement le Tresorer et les Barouns del Escheqer Dengleterre. E estre ceo est ordene qe meismes ces marchauntz de Friscobald peussent chaunger et achater argent, pollardz, crokadz et tutes manieres dautres blaunches moneies countrefaites pur esterlings par le Reaume Dengleterre, issint qe eel argent et les plates issauntes de celes monoies countrefaites portount as chaunges le Roi pur chaungier.6
E puis apres fust ordine par le Conseil qe chaunge feust a Cestre, e qe Johan de Sandale deit mettre illoeques un clerk pur lui, e Roger de Frowyke deit mettre illoeques un chaungeour pur lui, et Johan Porcher un maistre de la moneie pur lui, pur les queux il voudrent respoundre en la fourme desusdite.
TRACTATUS NOVE MONETE
c. 1280 (Red Book, fo. 259 v°)
Gaudens obsequi illorum laudabili desiderio qui amore iustitie noscere cupiunt causas et rationes faciende monete et examinationis sensuram, quamuis huiusmodi materia reputetur difficilis et subtilis, illam tarnen, prout parvitas mei ingenii administrat, proposui declarandam et in scriptis sub compendio redigendam.
Dicitur quod Numa Pompeius, Imperator Romanus, monetam primus omnium fieri imperauit; cuius singuli, a nomine ipsius Imperatoris, nummi uidelicet nuncupantur. Facti itaque fuerunt nummi cuprei, argentei et aurei. Set quia singuli nummi argentei ualebant decem nummos cupreos, ideo a numero denarii sunt vocati. Rursus quia singuli nummi aurei ualebant decem nummos argenteos, ideirco a numero denarii nominantur. Et inde inoleuit usus, ut omnis nummus denarius appelletur. A materia quoque argentei seu aurei sepius appellantur. Moneta uero fertur dicta fuisse a nomine artificis,7 sicut sterlingi Anglie a nominibus opifìcum nomina contraxerunt.
In primis igitur oportet ut omnem monetam precedat constitutio, allaii uidelicet ponderisque et numeri ipsius monete distincte et aperte continens moderamen. Deinde inchoanda est et perficienda ex edicto aut licentia principis speciali, et publicanda per proclamationem preconis ipsius principis publice, ut mos exigit, faciendam, et tunc usui apta erit, ita ut extunc non sit impune a quoquam de populo recusanda. Quicunque autem clam uel palam, absque licentia principis, cuiuscunque monete contrafactionem attemptasse conuictus fuerit, corporaliter plecti solet.
Hiis itaque in genere prelibatis, sciendum est quod omnis moneta ex duobus efficitur, ex materia uidelicet et forma; ex materia, ut auro, argento et cupro, operando aptatur, et ex forma monetando perficitur, ut cuditione cunei imprimentis formam monete cognoscibilem et discernibilem, que scilicet forma si defuerit, nunquam erit moneta; sicut cera non est sigillum donec impressionem forme receperit. Hinc igitur primo de cognitione ipsius materie; secundo de dispositene eiusdem; tertio de examinatione facienda, specialius de singulis est agendum. Sed quoniam pleraque horum in facto potius quam in ratione consistunt, que uix intelligerent eloquio nisi fieri uiderentur, idcirco mea dirigi tur intendo ad ea que in hac parte possunt discerni rationabiliter et intendi.
Cognitio materie, scilicet auri, argenti et cupri, ex quibus fit moneta, habetur duobus modis, uidelicet, aut discernendo per uisum, aut examinando per assaium. Per uisum discernitur primo, utrum sit in massa uel in moneta, et hoc quilibet nouit. Secundo, utrum sit cuprum, uel aurum, aut argentum, et hoc etiam multi sciunt. Tertio, an sit purum aurum uel purum argentum, aut mixtum cum alio metallo. Hoc autem plures ignorant. Quarto, auri uel argenti mixti, quantum quelibet marca uel libra metalli sibi adiuncti contineat. Hoc soli experti et per excercitium edocti possunt cognoscere. Verumptamen uix inuenitur quisquam ita perfectus qui non in hoc sepissime falli possit. Signa uero per que ipsa materia fit uisui cognoscibilis uix absque exercitio possent exprimi aut intendi. Per examinationem habetur certa auri et argenti cognitio; uerumptamen inter multimodas examinationes examen per assaium certius reputatur, cuius certa signa uix quisquam noscere poterit nisi per excercitium artificii fuerit eruditus. Modernis ergo temporibus fieri consueuit assaium de pondere x sterlingorum, scilicet ex dimidia uncia, cum subtilitate rectitudinis ponderata, que in cineratis, ad hoc dispositis in igne, ponitur, et cum sufficienti plumbo examinando ab omni alio tenemento cupri aut cuiuscunque alterius metalli purgatur, cuius assaii pondus cuiuslibet grani per rectum compotum ualere probatur ad singulas libras unum denarium, et sic per consequens dimidium granum ualet obolum et quarta pars grani ualet quadrantem; quod facile ostenditur; granum etenim est xxiiijta pars unius denarii. Sicut ergo uiginti quatuor grana faciunt unum sterlingum, sic xxiiijor dimidie uncie efficiunt unam libram. Eundem igitur locum tenent singula grana in dimidia uncia, quem singuli denarii tenent in libra. Cum autem argentum possit faciliter in igne decrescere et nullatenus au[g]mentari, sedulus examinator tenetur ad conseruationem argenti summam ac studiosissimam diligentiam adhibere. Et sic pro pondere cuiuslibet grani de decasu in ipso assaio inuento, unus denarius ad quamlibet libram conuenientius poterit computari. Et quia in Anglia, ac nobilibus Anglie, cepi loqui, inceptus sermo percurrat ad ea maxime que attendenda sunt circa monetam et cambium Anglicanum. Scire ergo oportet ad euidentiam dicendorum quod omnis massa aut moneta cuius medietas et supra est argenti purissimi, argentea appellatur. A medietate uero infra, nequaquam argentea est habenda. Igitur argenti cogniti aliud emitur tanquam purissimum, aliud tanquam mixtum. Et quia multe sunt diuersitates argenti, quinque tantum ponam exempla, quibus intellectis faciliter cognoscetur modus emendi quodlibet genus argenti, secundum quod unumquodque plus aut minus de cupro uidebitur continere. Primum exemplum est sterlingorum Anglie, quorum standardi quelibet libra continet de cupro pondus xviij sterlingorum et oboli; et quodcunque argentum equiual[u]erit eidem standardo emendum est per xiiijd. ob., qui uidelicet de qualibet libra pro cambio retinentur. Cuius rei causam fuisse arbitror quod cum olim Regi Anglie de cambio cuiuslibet libre sex tantum denarii prouenirent, in principio Noui Gambii consideratum fuit et utiliter ordinatum quod Rex de singulis libris ixd. recipere poterat, et Magister Monete unamquamque libram pro quinque denariis et obolo fabricare. Cum ergo ixd. et vd. ob. faciant xiiijd. ob., plus nee minus retinendum est pro cambio cuiuscunque argenti quod paris bonitatis fuerit cum standardo. Eademque consideratione debet cambiari et emi quodlibet genus argenti, iuxta quod melius uel deterius reperitur; ita quod de exitu cambii cum sufficienti allaio Regi et Magistro monete iuste ualeat responderi, et moneta sufficiens inueniri. Verumptamen, de ueteri moneta Anglie unus denarius et obolus pro cambio ulterius retinentur, qui dicto Magistro ad emendationem Monete deputati fuerunt, pro eo quod ad nouum standardum Regis eadem uetus moneta dicebatur de totidem esse peior; unde etiam colligitur quod quicquid de peiori argento ulterius retinetur ad emendationem eiusdem argenti est totaliter assignandum.
Secundum exemplum est Baudkynorum, quorum quelibet libra continet de cupro pondus xiiij sterlingorum, quodlibet autem argentum eiusdem ualoris emitur per xd., qui tantummodo de qualibet libra pro cambio retinentur; quia, preter hoc, supra quamlibet libram pondus iiij sterlingorum et oboli de cupro potest recipere, et paris bonitatis existere cum standardo.
Tertium exemplum est Turonensium argenteorum et argenti de Gandavo, quorum quelibet libra debet continere de cupro pondus x sterlingorum et unumquodque simile argentum emitur per vjd., qui pro cambio singularum librarum inde solummodo retinentur, pro eo, uidelicet, quod unaquaque libra potest ulterius recipere pondus octo sterlingorum et oboli de cupro, et ualere equaliter ut standardus.
Quartum exemplum sit omne argentum continens tantummodo pondus iiij. sterlingorum de cupro in qualibet libra, tale enim argentum emendum est sine aliqua rententione pro cambio. Set pro pondere argenti, equale pondus debet tribui sterlingorum, quia supra quamlibet libram potest recipere pondus xiiij sterlingorum et oboli de cupro, et equalis ualoris existere cum standardo.
Quintum exemplum est argenti de Lemovicis, quod dictur esse purissimum; tale ergo argentum potest emi et dari ad quamlibet libram, ultra pondus, quatuor sterlingi de avantagio; quia supra quamlibet libram potest recipere pondus xviij sterlingorum et oboli de cupro, et equiualere standardo; unde illi quatuor denarii, qui scilicet excedunt xiiijd. ob., debent cedere in avantagium afferentis. Et cum non sit argentum purius inuenire ad huiusmodi officium ex[s]equendum, attendendum est quod quanto aliquod argentum bonitati huiusmodi uicinius compertum fuerit, tanto minus erit pro cambio retinendum; quanto autem a bonitate magis distiterit, tanto plus debet pro cambio retineri, iuxta quod plus aut minus de cupro poterit sustinere.
Alibi uero fiunt emptiones cuiuscunque bilhonis seu argenti secundum communem ualorem siue pretium argenti ad monetam, per quam emptio compensatur. Sciendum est igitur, quod quot solidis quelibet marca puri argenti uenditur, totiens allaium bilhonis seu argenti emendi pro pretio marce cuiuslibet computatur. Ponatur enim quod marca puri argenti ualeat Lvjs. iiijd. Bilhonis igitur aut argenti ad vjd. de allaio, ualebit quelibet marca quinquaginta sex uicibus vjd., qui faciunt xxviijs.; et pro iiiid. de pretio, computabo ijd. de allaio, uidelicet pro tertia parte solidi de pretio, tertiam partem de allaio. Et sic ualebit marca argenti, ad vjd. de allaio, xxviijs ijd. de pretio. Et eadem ratione pretium cuiuslibet bilhonis seu argenti poterit computari.
Sequitur de disposinone ipsius materie ad faciendam monetam. Et primo de allaio, secundo de tallia et de monetatione.
Compotus allaii computatur communiter per xijd. ad dimidiam unciam, et per xvj solidos ad marcam, et per xlviijs., quibus appreciatur quelibet marca argenti ad allaium comprobandum. Sciendum ergo est quod argentum purissimum dicitur esse ad xijd. de allaio, quia singule dimidie uncie, ex quibus consueuit fieri assaium, sunt argenti purissimi absque cuiuscunque alterius metalli tenentia seu mixtura. Item moneta ad xjd. de allaio tenet in singulis dimidiis unciis unum denarium de cupro, unde sciendum est quod cuprum in allaio appellatur nichil, quia, uidelicet, pro nichilo computatur. De auro uero et de argento in moneta, proprie allaium appellatur, unde quantum argenti in xij denariis, scilicet, in dimidia uncia reperitur, ad tantundem allaii existere iudicatur. Et eadem ratione quodlibet argentum aut moneta ad certum numerum allaii esse dicitur, secundum quod continet de argento computando a xij denariis usque ad nichil pro grana, et per denarios descendendo. Cum autem quelibet marca xvj dimidias uncias contineat, computetur sexdecim uicibus allaium ad quod dicetur esse moneta, et habebitur cetra summa quantitatis argenti, quantum, uidelicet, in qualibet marca debeat contineri. Fit autem allaium monete per conuersionem alti ad bassum, et econuerso; et dicitur esse altum, quodcunque bilho siue argentum in allaio fuerit supra monetam que inde extiterit allaianda. Bassum uero dicitur quod sub eadem moneta inferius in allaio reperitur. Et hoc patebit facilius per exemplum. Pono quod debeam allaiare monetam ad ixd. de allaio, et habeam bilhonem siue argentum ad xjd. de allaio et ad iiijd. de allaio. Dicitur autem bilho moneta defensa que uidelicet cursu caret. Ego igitur computabo quod a ix usque ad xj est distantia de duobus. Item a ix usque ad iiij est distantia de quinque. Facta autem conuersione de alto ad bassum, ponam duas marcas in allaio de bilhone ad iiijd. de allaio, et quinque marcas de argento ad xjd. de allaio. Et sic ille Septem marce, simul mixte, erunt ad ixd. de allaio plus nec minus. Et hoc duobus modis ualeo comprobare. Primo modo computabo quod bilho ad iiijd. de allaio, continet quelibet marca sexdecim uicibus iiijd., scilicet vs. iiijd. : et sic due marce continent xs. viijd. de argento. Item, computabo quod argentum ad xjd. de allaio, continet quelibet marca sex decies xjd.; qui sunt xiiijs. viijd., qui, multiplicati quinquies, faciunt Lxxiijs. iiijd. de argento; quibus superadditis xs. viijd. pro duabus marcis predictis, erunt in summa Lxxxiiijjs., qui faciunt vque marcas et duas uncias; scilicet, pro qualibet marca, xvjs. computatis. Item, computabo quod moneta ad ixd. de allaio, debet continere quelibet marca sexdecim uicibus ixd. de argento, qui sunt xijs. Septies igitur xijs. faciunt Lxxxiiijjs., qui sunt vquc marce et due uncie argenti, ut supra. Et sic probatur sufficiens in argento.
Secundo modo computabo quod marca argenti appreciatur ad xlviijjs. ad allaium comprobandum. Bilhonis ergo ad iiijd. de allaio, ualet marca xlviij uicibus iiijd., qui sunt xvjs. Et sic due marce ualent xxxijs. Item, argenti ad xjd. de allaio, ualet marca xlviij uicibus xjd. qui sunt xliiijs. Ergo vque marce ualebunt xjl. quibus superadditis xxxijs. pro pretio predictarum duarum marcarum, facient summam xijl. xijs. Item, computabo quod moneta ad ixd. de allaio, ualet marca xlviij uicibus ixd. qui sunt xxxvjs. Septies igitur xxxyjs. faciunt in summa xijl. xijs. ut supra. Et sic per pretium argenti ueritas allaii comprobatur. Eadem etiam ratione habet fieri omne allaium et probari; unde cum hee regule allaiamenti et probationis allaii sunt infallibiles, discretus allaiator ex sola materia falli poterit aut errare in facto, si forte, ipso ignorante, argentum ex quo net allaium sit deficiens quod idoneum reputabat. Hec autem quacunque potui breuitate perstrinxi ut consequentia tangantur expressius ea que spectant ad allaium consuetum in partibus Anglicanis.
Scire ergo oportet quod in allaio monete Anglie, ad dimidiam unciam, decem sterlingi, et ad marcam xiijs. iiijd. computantur, cuius allaii ratio ab ilia, de xijd. in dimidia uncia, et de sexdecim solidis in marca tantum modo differre uidetur in numero. Verumptamen ambe conueniunt in pondere et in forma, utrobique enim in qualibet marca sexdecim dimidie uncie continentur. Hinc est quod argentum ad x sterlingos de allaio dicitur esse purissimum, et sic per numerum sterlingorum allaium cuiuslibet monete recte poterit computari et fieri, a nichilo, uidelicet, per grana et denarios, usque ad decem sterlingos de allaio ascendendo, quo argento non poterit melius inueniri. Subsequenter sciendum est quod standardus monete Anglie est ad ix sterlingos quinque grana et dimidium de allaio, et per hoc probatur quantum quelibet marca et libra contineant in argento; etenim ix sterlingi, vque grana et dimidium multiplicati sexdecies, faciunt xijs. iijd. ob. et quatuor grana argenti ad marcam, quibus superaddita medietate tanti, uidelicet, vjs. jd. ob. quadr. et ij granis, faciunt xviijs. vd. ob. argenti purissimi qui in qualibet libra standardi monete Anglie continentur. Et preterea pondus xviij. sterlingorum et oboli de cupro, per quos xx solidorum pondus et numerus adimpletur.
Potest autem allaium monete Anglie fieri ex solo bilhone ueteris monete Anglicane, que sola per se, et si nec emendetur nec peioretur, sufficiens reddet allaium in argento, et forte melius quam existat allaium de standardo. De bilhonibus uero diuersarum monetarum prout diuersimode emuntur, uel per xviijd. uel per ijs. uel supra, quicquid retinetur de cambio de singulis libris, ultra quod retineretur si essent suffìcientis allaii, totum illud est liberandum Magistro ad idem allaium emendandum.
Sequitur qualiter fit allaium de argento secundum singulas emptiones. Ad argentum emptum per xiiijd. ob. nullum est apponendum allaium, sufficit enim si inueniatur sufficiens ad standardum.
Ad argentum emptum per xxs., scilicet, de quibus nichil retinetur pro cambio, set pro pondere argenti pondus tribuitur sterlingorum, siue argentum illud bonum fuerit siue malum, semper oneratur Magister monete ad ponendum supra quamlibet libram eiusdem argenti pondus xiiij sterlingorum et oboli de cupro et tantundem in compoto suo inde cogitur respondere. Ad omnem igitur emptionem argenti factam per retentionem certe quantitatis de singulis libris pro cambio, a xiiijd., uidelicet, et infra, usque ad emptionem factam per xxs., ex qua ut dictum est nichil retinetur pro cambio, set pro pondere argenti pondus tribuitur sterlingorum, siue argentum illud bonum siue malum existat, semper oneratur Magister Monete ad ponendum supra quamlibet libram eiusdem argenti tantum de cupro quod, tam de quantitate que retinetur pro cambio, quam de cupro, ad singulas libras xiiijd. ob. integre compleantur. Et si forte aliquod purius argentum afferatur ad cambium casualiter, et ematur, onerabitur Magister pro qualibet libra altius de pondere certe quantitatis de cupro iuxta exigentiam emptionis.
Per premissa igitur intelligendum est quod in allaio monete Anglie nulla alia regula observatur nisi forte Magister Monete in assaio suo aliquid uoluerit emendare, scilicet, minus de cupro apponendo in argento quam per compotum oneretur. Hoc autem faciens, nullum in suo compoto inde sentiet relevamen, nisi forte moneta inde facta propter hoc in argento standardum excedere comprobetur. Per quod patet quod magna pars sufBcientie aut defectus allaii dependet a parte argenti, et ex arbitrio comparantis. Impossibile enim est monetam sufficientem effici nisi, ad perficiendum allaium, habeatur uel melius argentum, uel eque bonum in allaio ut moneta que inde fuerit allaianda. Et idcirco ipse Magister debet argenti emptor existere, qui de compoto et allaio monete cogitur respondere. Si uero, sicut in Anglia, custos monete uel cambiator absque assensu Magistri hoc sibi competere arbitretur, ac idem in emptionibus argenti, ad conservandam equitatem, sicut decet, solicitus non existat; set si forte, accensus odio aut inuidia, de comoditate et honore Magistri contristetur et doleat, ac de ipsius iocundetur multiplici detrimento, per quod, studio fraudulose malitie, non ad solam deceptionem Magistri, set etiam ad subuersionem monete Regis argentum fallaciter emisse conuinci ualeat, nulla lege debet impunitate gaudere quin tam Regi quam Magistro dampna restituat, necnon et pro delicto gravius redimatur.
Nunc dicendum est de tallia monete. Est autem tallia scissio siue diuisio argenti prout in partes equalius scindi potest, ita quod in pondere et numero constituto ad marcam conueniant ad libram; uerbi gratia, moneta Anglie debet talliari ad xxs. iijd. ad libram, prout equalius potest scindi. Si uero fortiores uel debiliores inueniantur de uno denario ad libram, deliberabiles sunt. Fortiores dico, ut si sub pondere singularum librarum xxs. et ij tantum denarii per numerum habeantur. Debiliores dico, ut si sub cuiusque libre pondere, xxs. iiijd. per numerum teneantur. Item in qualibet libra potest transire unus denarius fortis et alius debilis sine numero, et duo alii denarii fortes aut debiles de uno grano et dimidio a recto denario xx solidorum et iij denariorum de numero sterlingorum. Hec autem tallia siue scissio argenti habet fieri ad preceptum Magistri per certos operarios deditos ad monetam, per quos etiam preparatur recoquendo et fabricando et prout expedit in fiodonibus disponendo. Deinde, facta examinatione ponderis et numeri, sicut decet, iidem operarii dietas suas Magistro monete restituunt, ac de stipendiis suis, pro unaquaque libra ijd. ob. recipiunt ab eodem Magistro. Vero si necesse fuerit, eosdem flodones faciet candidari, quos et ad cudendum monetariis liberabit, qui etiam, monetatione completa, de singulis libris singulos obolos pro stipendiis suis recipient a Magistro.
Insidenter autem sciendum est quod duo sunt officia necessaria in unaquaque moneta, uidelicet, Magistri Monete et Custodis eiusdem. Ad Magistrum Monete pertinet bilhonis et argenti cognitio et eiusdem emptio et allaiatio, ac omnimoda monete dispositio, necnon et operariorum ac monetariorum suorum gubernatio et cohercio; in hiis enim que ad gerendum idem officium requiruntur, a nemine possunt regi aut distringi conuenientius quam ab ipso. Idem quoque Magister tam pro se quam pro omnibus operariis et monetariis, pro omnimodis expensis et custagiis ac pro decasu argenti de singulis libris, vd. ob. tantummodo accipere consueuit.
Ad Custodem Monete pertinet cognitio et peritia assaiandi examinandi et omnium aliorum per que sufficientia monete probari seu examinari ualeat et cognosci, quod si custos hoc ignorauerit, habeat quempiam ad hoc ydoneum loco sui. Item, ad ipsum custodem summopere pertinet, per se uel per alium ubique, etiam in manu sculptoris cuneorum siue ingrauatoris, cuneos monete tanquam sigillum regium diligentissime custodire et uidere quod in ipsis cuneis per monetarios apte et recte denarii prout condecet monetentur; ipsos quoque denarios, monetatione consummata, conseruare tenetur cum omni diligentia et cautela, ne a sua custodia ullatenus transferantur donec per examinationem ydoneam fuerint liberati; sic enim moneta tutissime custoditur. Sit autem examinator circumspectus in facienda qualibet examinatione monete eo studiosius, tenerius, et attentius quod unde Magister Monete exoneratur in examine, inde ipse Custos siue examinator totaliter oneratur, ita quod post deliberationis senstlfäm Magister’ inde non tenetur amplius respondere. In potestate enim et officio examinantis existit deliberare monetam. quam ydoneam inuenerit, et non ydoneam reprobare, ac ipsam remittere ad funditorium, ad custus, uidelicet, Magistri emendandam et, si necessitas exigerit, fundendam ac in omnibus reformandam.
Restat uidere qualiter monete examinatio sit agenda. Et sciendum quod huiusmodi examinatio duobus modis fieri consueuit. Primo, per pondus et numerum, ad marcam seu ad libram, de denariis ipsius monete. Secundo, per ignem et assaium de ipsius monete allaio seu argento. Examinatio igitur de denariis monete per pondus et numerum ad marcam seu libram semper et ubique habet fieri antequam ipsi denarii exeant extra manus custodis et examinatoris monete. Et siquidem inueniantur sufficientes in recto pondere et numero, deliberabuntur tanquam ydonei. Si uero insufficientes inuenti fuerint, hoc dupliciter potest esse, aut enim in pondere et numero erunt fortiores aut debiliores quam recti denarii. Et quia eadem ratio est utrobique de fortioribus in fortitudine, idem intelligatur per omnia quod de debilioribus edicetur. Aut ergo denariorum debilium sua debilitas erit infra terminum constitutum, infra quem moneta est deliberabilis secundum constitutionem principis, et tunc non erit impedienda deliberano cum tales denarii apti usui discernantur; aut debilitas erit extra illum terminum. Tunc autem, aut debilitas illa erit mediocris, aut enormis. Si mediocris, ut si modicum distet a moneta deliberabili, tunc quidem impedietur deliberatio, tarnen, facta leuissima emendatione, uel mixta cum alia meliori moneta, deliberabitur absque impedimento. Si enormis, ut si multum distet a moneta deliberabili, tunc si aliter emendari non possit, erit fundenda tanquam reproba et ad custus Magistri ipsius monete cudenda et totaliter emendenda.
Nota. Examinatio autem per ignem et assaium de allaio seu argento monete potest fieri tripliciter; secundum quod per principem fuerit ordinatum; aut enim examinabitur argentum antequam extra manus custodis et examinatoris monete ipsi denarii in usus alios conuertantur; aut post, certo termino, facta una pixide de una sola dieta, uel pluribus, quam uel quas sub illo termino contigerit fabricari, aut utroque modo, si antequam denarii extra manus custodis monete transeant, aut moneta inuenietur in argento seu allaio sufficiens aut deficiens. Si sufficiens, deliberabitur moneta tanquam ydonea, et Magister inde quietus erit. Si deficiens, aut defectus ille erit infra terminum limitatum infra quem moneta est deliberabilis secundum constitutionem principis, aut extra eundem terminum. Si sit defectus infra illum terminum, tunc non est impedienda deliberatio cum moneta sit apta usui; sed precipiendum est Magistro quod tantundem melioris monete faciat fabricari. Si uero defectus sit extra terminum limitatum, aut defectus ille erit mediocris, aut enormis. Si mediocris, ut si modicum distet a moneta deliberabili, tunc quidem impedietur deliberatio; tamen, mixta cum alia meliori moneta, deliberanda erit sine impedimento. Si autem defectus sit enormis, ut si multimi distet a moneta deliberabili, tunc erit moneta illa fundenda, cum aliter emendari non possit, et ad custus Magistri ipsius monete cudenda et totaliter emendanda. Et cum ex hoc idem Magister nemini dampnum dedisse conuincatur, de equitate non erit aliter puniendus. Semper enim est locus emendationi monete, usque quo post deliberationis examen ad utendum fuerit deputata. Tunc autem examinator de ipsius sufficientia tenebitur rispondere, iuxta quod per ipsum in deliberatione fuerit iudicatum.
Si uero certo termino fiat examinatio de pixide, prout una pixis fieri consueuit sub tribus clauibus seu serruris de una sola dieta, uel pluribus, quam uel quas fabricari contigerit a termino in terminum deliberationi ipsius pixidis constitutum. Expeditis aliis que incumbunt, sumendum est assaium more solito de omnibus denariis totius pixidis simul mixtis; et sic assaii examinatio recte fiet, quam unicum equitatis iudicium subsequetur. Inauditum est autem omnibus ubique monetariis quod alicubi iudicium pixidis aliter unquam fuerit terminatum. Semper enim faciendo pixidem licitum est unam monetam in eadem pixide per aliam emendari. Nam sufficit monetam totius pixidis uniuersaliter esse bonam et deliberabilem simul mixtam. Et ad hoc suffragatur consuetudo communis tam in regno Anglie, quam in aliis regnis hactenus approbata.
Aut igitur assaium rite factum inuenietur sufficiens, aut defìciens. Si sufficiens inuenitur, tunc quietus erit Magister omnino. Si defìciens, aut defectus ille erit infra terminum limitatum, infra quem, scilicet, pixis monete est deliberabilis secundum constitutionem principis, et tunc in deliberatione pixidis precipietur Magistro quod tantundem melioris monete faciat, et aliter non erit inde quietus quousque emendatio plenarie compleatur; aut defectus ille erit extra terminum limitatum extra quem pixis monete non est deliberabilis secundum eandem constitutionem principis; et tunc, cum non sit locus emendationi, Magister Monete erit ad gratiam aut uoluntatem principis de uita et membris. Princeps uero considerabit utrum ille defectus sit mediocris uel enormis, ac etiam si pixis effecta fuerit de paucis dietis aut de pluribus, et utrum casualiter aut studio fraudis acciderit; et sic consideratis circumstantiis, uel remittendum descernet delictum cum laude misericordie, uel plectendum cum laude justitie. Si autem utroque modo fìat examinatio, uidelicet, et antequam denarii deliberentur extra manus Custodis Monete, et iterum certo termino de pixide, prout superius est notatum, tunc prima examinatio ad hoc tantummodo seruiet, ne Magister ualeat a rectitudine deuiare. Secunda examinatio, scilicet de pixide, erit per iudicium terminanda. Iustitia enim non patitur quod duplex feratur iudicium in id ipsum.
NOTA
c. 1300 (?) (Red Book, fo. 264)
Et notandum quod quotienscunque fiat examinatio monete per assaium, oportet ad hoc, ut ipsius examinationis certius habeatur iudicium, quod ad minus inde fìant tria assaia irreprehensibilia, uidelicet, ne propter nimiam estuationem, uel aliter, ex aliquo ipsorum assaiorum argentum exilierit, et ne propter impetum uentorum uel defectum ignis assaium infrigidatum fuerit, neue propter casum carbonum, uel alio modo, assaium siue argentum fuerit diminutum. Et cum tria assaia irreprehensibiliter facta fuerint, tunc primo sunt per ipsum assaiatorem iudicanda quod, uidelicet, ipsorum trium assaiorum preualeat, i[d est] purius in argento et rectitudine sit, ad iudicium ex[s]equendum. Vel utrum omnia in bonitate conueniant, et quodeunque assaium suffìcientius iudicabit, illud quidem primitus, dende alia ponderentur. Et siquidem paris bonitatis fuerint iudicata, et inueniantur equaliter ponderantia, recte examinatum et iudicatum est. Si uero inequaliter ponderent, semper pro ilio assaio quod plus ponderat est judicium proferendum siue alia duo conueniant in pondere, siue distent. Et est ratio, quia argentum in igne faciliter potest minui et nunquam augeri, unde ubi plenius inuenitur argentum, ibi iudicium est aptandum.
Nota. Sciendum est quod assaium monete fit per dimidiam unciam, scilicet pondus decem denariorum que est xxiiijta pars unius libre, uidelicet xxs.; in qua, scilicet, libra est pondus xvjd. allaii, sicut Regi responsum est de proficuo. Et quilibet denarius ponderat xxiiij grana argenti. Et sic quelibet dimidia uncia, que est xxiiijta pars libre, habebit de pondere cuiuslibet denarii allaii ad libram positi, unum granum argenti. Nam pondus xvj denariorum allaii apponitur libre, tunc dimidia uncia habebit xvj grana argenti, quod est xxiiijta pars allaii positi ad libram. Et dicitur quando assaium predictum fit de predicta dimidia uncia, quod apponuntur eidem xviij grana argenti, que sunt xxiiijta pars totius allaii libre, et ij grana ultra; que quidem duo grana apponuntur pro eo, quod creditur, quod homo uelit computare consumptionem ponderis duorum denariorum argenti puri, que consumptio debet inesse allaio et non argento.
Nota. Notandum quod, proposito puro argento, dividatur in quatuordecim partes equales et addatur allaium toti, ad pondus quatuordecim partium. Verbi gratia, quatuordecies8 xvj denariorum faciunt xviijs. viijd. et sic pondus xvjd. est xiiijma pars; que si toti addatur, faciunt unam libram, xxs. Et sic de iure Rex deberet responderi de xvjd. de proficuo de pondere xviijs. viijd. puri argenti, cuius contrarium sepe uidetur.
[DE MONETA AUREA]
c. 1350 (Red Book, fo. 264 v°.)
Nota. Memorandum quod libra auri puri constat ex xxiiij caratis auri puri; et quelibet carata equiualet in pondere cum dimidia uncia argenti continente xd. pondere; que dimidia uncia est xxiiijta pars unius libre argenti; et quelibet carata constat ex iiijor granis auri; unde quodlibet granum auri continet lx grana argenti subtilia; unde xxiiijor grana faciunt sterlingum in pondere; que quidem lx grana faciunt ijd. ob.; qui sunt octava pars unius uncie; que uncia continet xxd. argenti pondere, et sie dimidium granum auri continet xxx grana subtilia, uidelicet, jd. quadr. Quod quidem dimidium granum auri, siue xxx grana subtilia, debent esse allaium ad libram puri auri, iuxta formam cuiusdem indenture inter Regem E[dwardum] tertium a conquestu et Magistros Monete auri et argenti super monetatione eorundem auri et argenti confecte, cuius datum est xxvijo die Januarii anno xxiij, et in qua inter cetera continetur quod libra auri monetati erit de xxiij caratis iij granis et dimidio puri auri. Et sie, ratione allaii, deficiet dimidium granum puri auri de xxx granis subtilibus, ut supra; in libra, uidelicet, continente in toto xxiiijor caratas puri auri, sicut superius continetur. Quibus xxx granis divisis in xij, est xija pars inde duo grana et dimidium subtilia, que per computationem predictam debent esse allaium unius uncie puri auri, que est xija pars libre. Ex xij enim unciis constat et libra auri puri et libra argenti pondere.
Nota. Et memorandum quod iuxta formam indenture predicte habebit Magister Monete remedium, ultra allaium predictum, ad quamlibet libram auri xvjam partem carate, que se extendit ad xv grana subtilia, que faciunt obolum et dimidium quadrantem argenti pondere, et que xv grana subtilia sunt quarta pars unius grani auri, et quibus xv granis diuisis in xij, est xija pars remedii conting[entis] unam unciam, unum granum et quarta pars unius grani. Et sie allaium et remedium ad unam unciam auri se extendit ad tria grana et dimidium et quartam partem unius grani; et hoc modo si uncia auri contineat plus de allaio quin sit purum aurum preter predicta tria grana et dimidii, post examinationem, peccat in materia, et non fit moneta debite iuxta indenturam predictam.
Nota. Et notandum quod allaium ponendum ad aurum potest esse de cupro uel de argento; quod si fiat de argento quamquam postea rite purificetur aurum per ignem de allaio, uidelicet, ut sit in igne per tres dies et tres noctes, adhuc aurum sie emendatum et purificatum semper continebit aliquem colorem de argento; et sie de cupro, pari forma habebit colorem aliqualiter cupreum ut experti in huiusmodi scientia dicunt. Et debet huiusmodi assaium auri fieri in igne per iij dies et iij noctes in olla cum cimento de puluere tegularum bonarum et rubearum et sale de Peyto in quadruplici quantitate auri purificandi faciendo et ad hoc sumendo. Verbi gratia, ad libram auri purificandi que continet in puro auro xxiii caratas iij grana et dimidium, ut supra, sumende sunt iiijor libre cimenti unde viia pars uel viija erit de sale de Peyto, et totum residuum eiusdem cimenti erit de puluere bonarum tegularum et rubearum. Ita, uidelicet, quod quando aurum plus continet de allaio, maior quantitas salis est apponenda et si minus, minor quantitas, etc. Et sic, consimili forma, ad purifi candum argentum, etc., plumbum sterile, id est plumbum purum sine argento uel alio metallo, semper sumendum est in quadruplici quantitate. Verbi gratia, ad dimidiam unciam argenti in pondere monetati, que se extendit ad xd. pondere purificandi, sumendum est plumbum sterile usque ad pondus xld. et sic purificatur argentum per plumbum tanquam per cimentum suum de allaio suo, quod se extendit ad xviijd. ad libram pondere, sicut aurum purificatur per cimentum suum superius annotatum de allaio eiusdem auri.
Potest etiam assaium auri fieri per tactum ad petram; set illud assaium non potest bene discerni nisi per expertos in excercitio huiusmodi artis, et vix per eos quin sepius eos falli contigerit in discernendo.
CONTRA ABBATEM SANCTI EDMUNDI
1280, June 8 (Red Book, fo. 248°.)
Cum labbe de Seint Eumoun priat a nostre Seygnur le Rey kil rendit le koing solum ceo ke ces predecessurs le avaient eu avaunt; et nostre seygnur le Rey le coygn li ad rendu a la fourme avauntdite; et mesmes celi Abbe veint pus a notre seygnur le Rey et li priast kil comaundit kern li liverat le estandart com apurtenaunt al koyng; acorde est par le consail ke le estandart ne le seit point livere, mes kern die al Abbe, de bouche, com ben de argent pur est en la lyvre de la novele monee le Rey; et com ben de alai lem deit mettre ataunt de argent; et comben la livre de argent monee deit peser; et comben de deners il deit aver en la livre par acunte; et puis li seit dit kil face sa monee si com fet le Rey.
DE CUNEO ET MONETARIO9
(B.M., Harl. MS. 645, fo. 152; Add. MS 14, 847, fo. 68 v°)
A.D. I280
Cum post mortem regis Henrici filii regis Johannis facta esset mutacio monete in Anglia, anno vii° regni Edwardi filii ipsius regis Henrici, idem rex Edwardus concessit sancto Edmundo cuneum suum, uidelicet unum standardum ferri cum duobus trussellis. Pecierunt insuper conuentus sancti Edmundi a dicto domino rege standardum monete et assaium eiusdem, pondus eciam puri argenti cum numero denariorum libre fabricate. Set, quia ista hactenus inaudita fuerant, nec in aliquo domini regis rotulo huiusmodi peticionis pro tempore preterito aliqua inuenta fuit facta mencio, cepit res dilacionem usque ad annum ipsius domini E. regis viii. Re igitur interim per dominum regem et ipsius consilium plenarium diligenter discussa et examinata, tandem viii° die mensis Junii, anno eiusdem E. regis viii°, ad scaccarium presentibus tam ipsius scaccarii baronibus quam aliis consiliorum ipsius domini regis principibus, taliter pro cuneo sancti Edmundi est prolatum.
Cum le abbe de seint Esmon priast a nostre seignour le rey ke lui rendist le coyn solum ceo ke ses predecessurs avoyent en avant; e nostre seignur le rey le coyn lui rendi a la furme avant dite; e meymes cely abbe venist puis a nostre seignur le rey et ly priast kil comandast ke lem li liverast l’estandard cum aportenant al coyn; acorde est par le conseil ke le staundard ne lui soit point livere, mes ke lem die al abbe de buche cum bien de argent puur est en la livere de la novele moneye le rey, e cum bien de alay lern deit mettre a tant de argent, et cum bien la livere del argent munee deit peser, et cum bien de deners il deit aver en la livere par acunte. E puis ly seit dit kil face sa moneye sicum fet le reys.
Gregorio igitur de Rokesleye, tunc Londonie maiori atque summo domini regis cuneorum magistro siue ministro, ab ipso domini regis Consilio fuit iniunctum, quatinus in premissis nos certifìcaret. A quo talem recepimus certificacionem, secundum quod idem non scripto sed ore tantum nobis retulit.
La livere de la moneye contene xii unces.
En la livere deit estre de fin argent xi unces, ii esterlings, et j ferling, et lautre alay. E la livere deit peser monee xx.s. et iij.d. Issint ke nule livere ne seit outre xx.s. iiij.d., ne meins ke xx.s ij.d. par cunte. E deit la moneye estre talie ken la livere ne deivent estre ke vj. forz et vj. febles, de un grein et demid le fort, et de un grein e demi le feble, al dreit dener. Et cil avient ke set seyent febles utre le grein et demi en la livere trove par le assaiur; ja pur ceo ne lesse kil ses ne delivere, si plus ni seient.
E tele est la moneye le rey.
Uncia ponderat xx.d. Denarius ponderat xxiiij. grana. Denarius fortis ponderat xxv. grana et dimidium granum. Denarius debilis ponderat xxij. grana et dimidium granum.
De quadrante, obolo, sive de denario precii iiij denariorum nullam 10 adhuc fecimus mencionem.
Item nota quod xi uncie, ij.d., qa. debent esse de ita puro argento sicut est illud de quo fiunt folia argentea. Et dicitur uulgariter tale argentum, argentum de Gutheron’s Lane.11
[DE MUTATI ONE MONETAGII]
1284, February 10 (Red Book, fo. 246)
Il fet a remembrer ke la ou lem dona a Mestre Willeme Turnemyre, pur overage et pur moneage de bilon de la tere de Angletere, set deners, lem ne donne fors sis deners e maile ore aparmemes. E pur overage e pur moneage de argent de outre mer, sine deners e maile, ausint le fet om uncore. E pur overage e moneage de mayles, viijd. ob. E pur overage e moneage de ferlings, xd. ob. pur charbon e pur totes maneres de custages. E pur ceo ke mayles e ferlings custent plus a overer e a moneer ke ne funt les esterlings, pur ceo sunt il de tant cum il custent plus de mendre peis ke les esterlings. E fet a saver ke les gros deners e les esterlings, les mayles e les ferlings, serrunt de memes le alay e de memes le assay ke le estandard. Done le dime jur de Feverer, le an de regne le Rey Edward dozime.
TRACTATUS NOVE MONETE
(Revised Version)
(B M., Harl. MS 645, ff. 156 (olim 137) seqq.)
Quoniam cause et raciones monete faciende et sensura examinacionis apud nonnullos dificilis subtilisque reputetur; illam tamen materiam, prout paruitas ingenii mei administrat, in scriptis sub compendio declarabo.
Fertur enim quod quidam Numa Pompeyus, Romanorum imperator, primus omnium monetam fieri imperavit, a cuius nomine nummi nuncupa[n]tur. Factis itaque nummis cupreis, argenteis, et aureis, et quia singuli nummi argentei ualebant decem nummos cupreos, et singuli nummi aurei ualebant decem nummos argenteos; ideo a numero denarii sunt uocati, et ab ilio hucusque utitur ut omnis nummus denarius appelletur. A materia quoque argenti siue auri sepius appellantur. Set moneta Anglie fertur dicta fuisse a nominibus opificum, ut florenus a nominibus Florentinorum, ita sterlingi a nominibus Esterlingorum nomina sua contraxerunt.
Verumtamen quia de obolo vel ferlingo,12 quorum disposicio et compotus denariorum multo est subtilior, loqui non indiget, quia tantummodo in cambio London’ componuntur et non alibi, tantum de denariis qui uulgariter sterlingi uocantur perloquamur.
Incoandum in primis est de ministris cuiuscumque cambii et de eorum officiis pertractare, ut de congnicione materie unde moneta fit,13 de disposicione, de allayo, et de examinacione consequenter est agendum. Sciendum est autem quod in omni cambio tria sunt officia necessaria, uidelicet Magistri Monete, Custodis, et Cambsoris siue Assayatoris. Ad Magistrum... (etc. ut supra p. 77). ...v.d.ob. tantummodo accipere debet. Et si ipse Custos cum minore cum ipso Magistro possit conuenire, bene licet.
Ad custodem uero pertinet pericia computandi, assayandi, et omnium officiorum aliorum congnicio per que... (etc. ut supra p. 77) ...denarii monetentur, et ut summam quam quolibet cuneo fuerit monetata,14 custodi cuneorum domini regis correspondere sciat. Et quia in cambio Lond’ ad cuneos regis custodiendos duo sunt intendentes, unus uidelicet ex parte regis, qui ferrum et asserum emere debet, et a fabro usque ad manus sculptoris lamina ferri formata portare, ipsosque cuneos sculptos et rite paratos, quociens cudere et monetare necesse fuerit, deliberare, et monetarios ut aperte flodones cudeant superuidere; et alius ex parte Johannis de Buttetourf, qui habet in uxorem filiam et heredem Thome filii Ottonis, cuius est de foedo cudere cuneos regis qui deseruiunt per totam Angliam; qui capit pro sculptura et fabricatura cuiuslibet duodene septem solidos; cuius uero officium est cuneos usitatos deformare ne amplius deseruiant, et penes se omnes ueteres cuneos ad opus domini sui predicti, ut pro feodo suo retinere. Set quia inter istos duos cuneorum custodes, tam de nouis cuneis quam de ueteribus et usitatis, et tam de liberacionibus quam de restitucionibus eorum, indentura facta sit, et ipsis restet15 respondere Baronibus de Scaccario domini Regis et Custodi suo quante libre fuerint monetate cum quolibet cuneo usitato Londonie, Cantuarie, Sancti Edmundi, Dunolmi, et alibi, cum cambium cucurrerit per totam Angliam, per predictam indenturam, et similiter per talliam inter fabrum cuneorum et sculptorem et ipsos factam; expediens et perutile est ut Custos cuiuscunque cambii, quociens Londoniam pro cuneis habendis miserit, et ab ipsis cuneorum custodibus nouos cuneos perceperit et veteres restituerit, diem recepcionis nouorum et restitucionis ueterum 16 irrotulet, et summam que 17 cum illis fuerit18 monetata, ut predicitur, in quantum poterit memorari. Custos necnon, monetacione et dealbacione peractis, denarios cum omni diligencia conseruare tenetur, ne a sua custodia usquam transferantur, donec per examinacionem ydoneam fuerint assayati.
Et sit idcirco Cambsor circumspectus in qualibet examinacione monete facienda eo tenerius, quia unde Magister Monete in examinacione exoneratur, inde tam Gambsor quam Gustos totaliter onerantur19; ita uidelicet quod post deliberacionem Magister inde non tenetur amplius respondere, preter quam in pixidis sue examinacione. In potestate uero Custodis uel officio Cambsoris existit monetam... [etc. ut supra, p. 78] ... reformandam.
Restat uidere qualiter monete examinacio sit agenda. Cum Magister Monete denarios monetatos, dealbatos, et preparatos in examinacionis locum, ut in cambio, portauerit; singulos simul super scaccarium canabo co-opertum reponat. Inde, denariis per manus Magistri Monete et ipsius Cambsoris bene reuolutis et multipliciter mixtis, capiat Cambsor manum suam plenam in medio cumuli20 hinc et hinc undique per gyrum nouies aut decies usque perceperit sex libras. Postea disponat in quatuor partes bis aut ter, ita ut mixtura bene fiat. Deinde ponderet de istis denariis sic mixtis et reuolutis tres libras bene et subtiliter cum standardo xx. solidorum, quod efficitur per rectitudinem granorum. Et sic, singulis libris singulariter prout rectius poterit ponderatis, tradat unam libram custodi computandam et aliam Magistro Monete, terciam alicui assidenti aut sibi ipsi, et computent diligenter. Et si [unus] ipsorum inueniat xx.s. et ij.d. ultra, alius ij.d., et tercius iij.d, ponendi sunt in indentura et compoto per ij.d. ob., et semper sunt deliberabiles; cum iustum est quod quilibet mercator habeat ad quamlibet libram pro incremento suo iij.d. Et si unus inueniat xx.s. et ultra iij.d., alius iij.d., et tercius iiij.d., ponendi sunt per iij.d. ob. Et si unus inueniat xx.s. et ultra iij.d., alius iiij.d., et tercius iiij.d.; ponendi sunt per iiij.d. Et si casualiter acciderit, ut semel in anno, quod unus inueniat xx.s. et ultra iiij.d., alius iiij.d., et tercius v.d.; reprobi sunt et indeliberabiles. Tamen quia semel uel raro accident, ponendi sunt per iiij.d., et rarius possunt deliberari. Ita quod tallia siue scissio monete in pondere et numero consti tu to conueniat, scilicet ad libram xx.s. iij.d., prout equalius uel rectius scindi potest; tamen si forciores uel debiliores inueniantur de uno denario ad libram, semper sunt deliberabiles. Ita quod scissio excedens duos denarios uel iiii. denarios ultra xx.s. per compotum fiunt denarii semper deliberabiles modo supradicto et non aliter. Hec autem cissio siue tallia habet fieri... [etc. ut supra, p. 76] a Magistro pro stipendio, suo recipiet. Caueat tamen omnino Cambsor ne monetam excedentem 21 ultra iiij.d. ad libram deliberet, quia hoc foret dampnum regis et rengni sui; eo quod incrementum exedens ultra xx.s. per compotum cucurrit in auantagium mercatorum deferencium argentum suum ad cambium tantummodo.
De supra dictis tunc tribus libris sic computatis capiat Cambsor xx.s. et quemlibet denarium cum subtilibus balanciis singulariter ponderet primo cum debili denario, et si inueniat tres denarios debiles in una libra, inpedietur deliberacio. Tum facta leuissima emendacione, i.e. mixta cum alia forciori moneta, iterum ponderata et examinata, possunt deliberari. Similiter quemlibet denarium cum eisdem balanciis singulariter ponderet cum forti denario, et si inueniat duos denarios fortes in una libra,22 inpedietur deliberacio quousque mixta sit cum alia debiliori moneta, iterum ponderata et examinata, ut supra dicitur, possunt deliberari. Ita quod, inter duos denarios debiles et unum fortem, ita quod non attingant ad duos granos plenos, et duos denarios fortes et unum denarium debilem, fit moneta deliberabilis. Tamen in qualibet libra vj.d. debiles et vj.d. fortes de uno grano et dimidio possunt preterire. Et si aliqui denarii inepti usui discernantur propter fortitudinem et debilitatem, ita quod multum distent a moneta delibera [bi]li, tunc, si aliter emendari non possunt, erit tota illa moneta fundata tanquam reproba, et ad custus Magistri Moneta scindenda, cudenda,23 et totaliter renouanda.
Deinde de denariis approbatis, usui aptis, ad quamlibet deliberacionem capiat Gambsor de singulis x. libris unum denarium, ut de c. libris x. denarios, semper secundum quantitatem deliberacionis; quoniam de minori quam de x. libris non potest pixis fieri nec denarius capi. Et in quadam cincia de lineo panno unum denarium de x.li. aut x.d. de c. li. de formosioribus denariis inponat; diem et annum deliberacionis in quadam parua cedula his uerbis intitulet, ‘Hic est unus denarius captus de x.li.’, aut ‘Hii sunt x. denarii capti de c. li. sterlingorum deliberatorum die tali, mense tali, anno tali,’ etc., super quam cinciam Magister Monete apponat sigillum. Et contra pixidem capiat Magister Monete aut Cambsor ad quamlibet deliberacionem unum assayum ad minus [si] fieri possit, unde pixidem suam quociens necesse fuerit possit probare. Et portantur tales cincie in quadam pixide sub tribus seruris, de qua Gustos habeat unam clavem, Magister Monete aliam et Cambsor seu Examinator terciam; quia ibidem latet periculum et iudicium de uita et membris. Pixis uero, in qua tales cincie recluduntur, ad hoc deseruit, ut cum dominus rex monetam in rengno suo fabricatam, monetatam, et usui liberatam per communem assayatorem, unum ad hoc officium directum, examinare uoluerit; per examinacionem earundem cinciarum et cirograffi, uel indenture inter Gustodem et Magistrum Monete, de liberacionibus monete per dietas factis possit probare et recongnoscere numerum librarum et monete sufficienciam ac insufficienciam ab ultima examinacione usque tunc, et iudicialiter discernere de huiusmodi examinacione. Et de iudicio plenius patebit in fine.
Congnicio materie de qua fit moneta habetur duobus modis... (ut supra, p. 66) ... nouit. Secundo, utrum argentum sit mixtum cum cupro uel plumbo : hoc eciam multi sciunt. Tercio argenti mixti quantum quelibet libra metalli sibi adiuncti contineat. Hoc per exercicium potest congnosci. Verumtamen uix inuenitur aliquis ita perfectus quin in hoc sepissime falli possit. Examen uero per quod quelibet materia sit uisui24 congnoscibilis, uix absque maximo exercicio possit exprimi aut intendi.
Verissime inter omnimodas examinaciones examen per assayum x.d. ad libram certius et comprehensibilius reputatur; cuius certus modus omnino [a] nullo25 distincte possit nosci, nisi per exercicium subtilis artificis fuerit eruditus; cuius subtilitas patebit inferius.
Cum Cambsor a mercatore argentum emerit et talliari fecerit; hoc est cum hoc quod pro cambio et pro monetacione [debetur] de argento sic empto extraccerit : ut si aliquis mercator argentum in massa, aut argentum cismarinum, transmarinum, seu billonem, ponderis c. librarum ad cambium tulerit; et (posito quod sit argentum de Gaunt, quod quidem sepius emitur per iij.d. ad libram) clericus irrotulabit hoc argentum in rotulo empcionis hoc modo, ‘De tali mercatore, die tali, mense tali, c. libras per iij.d.’ Et subtrahere debet idem clericus et Custos de qualibet libra iij.d., qui faciunt xxv.s., et tantum demere de predictis c. libris. Et remanet tallia iiij**. xviij. li. xv.s.; et hec vocatur Tallia. Tunc Clericus componat mercatori hoc argentum deferenti billam de predicta tallia in hunc modum, ‘Cambium talis loci. De tali mercatore iiijxx. xviij. li. XV.s ponderis, die tali, mense tali, et anno r. r. E. etc.’ Et hec bilia ualebit mercatori tanquam scriptum Obligatorium. Et ponderibus quibus argentum emitur, eisdem restituetur mercatori, exaccione tallie excepta. Deinde facta indentura inter ipsum Custodem et Magistrum Monete de argento ad monetandum liberato, in eadem indentura intrato, liberet Custos Magistro Monete argentum; quod accipiens, Magister accedat ad funditorem, et in sui periculum allayet secundum estimacionem ualoris. Ad c. libras emptas ad iij.d. ponat in crusiolo ad quamlibet libram viij.d. ob., ita quod computatis predictis iij.d. allayi, qui latent in illis c. libris, et viij.d. ob. ponderis cupri, simul appositis, faciunt xj.d. ob., quos dominus rex percipit de qualibet libra monetata in cambiis suis. De quibus soluit Magistro Monete de qualibet libra monetata, uidelicet pro monetacione denariorum tantum, ut supra dicitur, v.d. ob. Et sic remanent regi de singulis libris vj.d., de quibus soluit uadia Custodi, Clerico, Cambsori, Custodi cuneorum, et hostiario.
Sequitur de titulo et de disposicione Rotuli Empcionis secundum quod utitur in Cambio Londonie.
EMPCIONES ARGENTITAM GISMARINI QUAM ETC TRANSMARINI ET BILLONI FACTEIN GAMBIOS
a primo die Octobris a° r.r. etc. usque etc.
De Thedemanno atte Wych’ primo die Octobris c. lx. li. per xx.s. Tallia c. lx. li.
De Johanne de Loo primo die Octobris c. lx. li. per ).d. Tallia c. lix. li. vjs. viij.d.
De Terrico le Vileyn xx. die Nouembris c. lx. li. per ij.d. Tallia c. lviij. li. xiij.s. iiij.d.
De Egidio de Herst’ primo die Decem bris c. lx. li. per iij.d. Tallia c. lviij. li.
De Baldewyno de Loueyne ultimo die Januarii c. lx. li. per iiij.d. Tallia c. lvij. li. v[j.].s. viijd.
De Petro de Bruges xxvjto. die Februarii c. lx. li. per v.d. Tallia c. lvj. li xiij.s. iiij.d.
De Francisco Bardi vto. die Marcii c. lx. li. per vj.d. Tallia c. lvj. li.
—————
Ad argentum emptum... [ut supra, p. 73]... tribuitur sterlingorum, et semper onera tur... [ut supra]... pondus xj.d. et ob. de cupro... [ut supra]... respondere custodi suo. Ad omnimodam igitur... [ut supra]... pro cambio, ab xj.d. ob. uel infra... [ut supra]... tribuitur sterlingorum, semper oneratur... tam de cupro usque quantitas (sic) que retinetur pro cambio, scilicet ad singulas libras xi.d. ob. integre compleatur. Et si forte... [ut supra] ... empcionis. Per quod patet quod nulla alia regula... [ut supra]... releuamen. Et tum moneta inde facta in ualore standardum poteri texedere. Et hoc inueniet in pixidis sue examinacione.26
1MS cun’um
2 See Plate II
3MS clericorum
4See Appendix II, p. 102
5 Au tresor (struck out)
6 Q. R. Mem. adds : In witness of all the above Walter by the grace of God, Bishop of Chester, treasurer of our lord the King, of the one part, and John de Sandale, Warden of the King’s Exchanges, of the other, to this indenture have mutually set their seals. Written at Saint Albans, 11 April, 28 Edward I.
7 Or rather from the temple of Juno Moneta where they were coined
8MS quatuordecim decies
9Add. MS De Novo Counes
10Add. MS ullam
11Add. MS Guerunlane
12MS sterlingo
13MS sit
14MS monetatam
15MS restat
16MS veterorum
17MS quam
18MS fuerant
19 exonerantur MS
20MS cumule
21MS exedens
22MS unam libram
23MS fundenda
24MS usui
25MSn 1
26 The Pinchbeck Register adds, pp. 11 seqq. : ‘Si certo termino fiat examinacio ... (ut supra, p. 81) judicium est aptandum’ substituting ‘tunc prima examinacio dematur’ for ‘tunc prima examinacio ad hoc tantummodo serviet ut Magister valeat a rectitudine deviare ‘(‘then the first trial shall be neglected ‘for’ then the first trial will only serve to keep the Master from going wrong ‘).
Elsewhere (p. 2.) it adds : ‘Plate de Gaunte puyt porter ix.d. ob. Plate de biloun xvj.d. Plate de Bruges vij.d. ob. Plate de Boeme xx.d. vel ij.s Bruschele iiij.d. ob.’ (‘Plate of Ghent can bear 9½ dwt. of alloy. Plate of billon, 16 dwt. Plate of Bruges, 7½ dwt. Plate of Bohemia, 20 dwt. or 2S (wt.). Brussels, 4½ dwt.’)
The De Moneta of Nicholas Oresme and English Mint Documents
Read the whole book online · Book details
Free to read online and to download from this archive.
